Life of St Romuald61 Caput LXI. De diabolo, qui Romualdo mortem minatus cellae parietem fregit

St Peter Damian († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

61 Caput LXI. De diabolo, qui Romualdo mortem minatus cellae parietem fregit

Nunquam tamen diabolus a sancti viri poterat impugnatione quiescere. Et quia occulta jam adversus eum fraude nil poterat, non cessabat virus suae malitiae visibiliter demonstrare. Aliquando namque vir venerabilis dum in cella consisteret, ecce malignus spiritus, ut est revera teterrimus, hispidus, horribilis, immensum coepit sancto viro terrorem incutere, et cum nimio furoris impetu mortem sibi minitans intentare. Cumque Romualdus auxilium de coelo imperterritus quaereret, et ut sibi Christus succurreret fiducialiter exclamaret, mox antiquus hostis aufugiens ipsum cellae parietem tanto iracundiae felle percussit quod gravem fagi tabulam unius cubiti spatio, vel eo amplius fidit. In habitaculo igitur patenter ostendit quanta adversus habitatorem flamma crudelitatis exarsit, et quodammodo scriptum reliquit in pariete quod occultum gerebat in mente.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.