Life of St Romuald63 Caput LXIII. Item de diabolo, qui, orta inter discipulos Romualdi discordia, vegetem percutiebat

St Peter Damian († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

63 Caput LXIII. Item de diabolo, qui, orta inter discipulos Romualdi discordia, vegetem percutiebat

Rursus alio tempore cum monasterium Ancillarum Dei, quod est in Vallebona, construere decrevisset, discordia mox inter sancti viri discipulos oritur, quia videlicet alii nolunt, alii vero, ut fieret, vehementer insistunt. Cumque ante venerabilem virum utraeque dissidentium partes diversa utentes allegatione contenderent, coepit diabolus ante portellam cellae quasi malleo vegetem sine cessatione percutere; et per reboantem silvam crebris audiebatur tunsionum ictibus intonare. Deinde cum jam omnes unanimiter monasterium fieri concordassent, ecce malignus spiritus, cunctis audientibus, ululare, plorare et flebiles non cessabat voces emittere. Postremo autem, cum jam divisi ad suum quisque reverteretur hospitium, prosequebatur eos antiquus hostis cum tanta tempestate et turbine, et quasi omnia ventorum genera commovens, totam silvam radicitus evellere putaretur. Quidam vero fratrum increpans eum dixit: Praecipio tibi in nomine sanctae Trinitatis, immunde spiritus, ut desinas venire post nos. Et ita fugatus est. Jure quippe auctor discordiae, composita pace, compulsus est in fletum prorumpere, qui prius audiebatur crescente rixa gaudere; et qui tunc quasi circulum vacui vasis abstrahere et partes, quibus compactum fuerat, dissipare tentavit, constrictis jam in vinculo pacis et charitatis compage discipulis, tristis abscessit.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.