Letters 103
103 To the Gallic Bishops PL 54, 988
Reversis legatis a synodo Chalcedonensi, acceptisque gestis, et sententia adversus Eutychen et Dioscorum prolata, hujus exemplar mittit ad Gallicanos episcopos.
Dileetissimis fratribus RUSTICO, RAVENNIO, VENERIO, et caeteris episcopis per Gallias constitutis, LEO.
Impletis per misericordiam Dei communibus votis, dignum est fraternitatem vestram sanctorum gaudiorum habere consortium. Nam fratres mei, qui vice mea Orientali 1141 synodo praesederunt, quae acta retulerint significo, confirmata catholica fide, et glorificato apostolicae praedicationis triumpho: quod etiam hi qui ad deviandum vel seducti fuerant vel impulsi, recepta veritatis luce laetantur. Siquidem omnes Domini sacerdotes in unam sententiam, sancto Spiritu docente, consensere; et de sacramento Dominicae incarnationis, in qua multorum intelligentia caligabat, ita tenebrae erroris ablatae sunt, ut in uno Domino nostro, vero et Dei et hominis Filio, nec de humanitatis ambigatur natura, nec de Deitatis essentia. In impios autem nefandi erroris auctores, qui indignos se Dei gratia judicantes, correctionis uti remediis noluerunt, qualis sit lata sententia, exemplaria quae misimus edocebunt: ut agnoscat vestra dilectio, fratres charissimi, in sancto examine divinum non defuisse judicium, quo et vindicta retributa est obduratis, et pax impensa correctis. Dominus vos incolumes custodiat, fratres charissimi.
1142 Exemplar sententiae.
Paschasinus episcopus Lilybaetanus, Lucentius episcopus Asculanus, et Bonifacius presbyter Ecclesiae maximae urbis Romae, vicarii sanctissimi ac beatissimi papae Leonis apostolicae sedis antistitis, pronuntiaverunt. Manifesta sunt quae Dioscorus Alexandrinae urbis antistes contra canonum disciplinam regulasque ecclesiasticas, illicita praesumptione commisit, sicut praeterita gestorum, seu praesens declaravit assertio. Is namque, ut plura relinquamus, Eutychen consortem perfidiae suae, a proprio episcopo sanctae recordationis Flaviano jure damnatum, in gratiam communionis, antequam cum his qui congregati fuerant in Ephesina urbe episcopis resideret, suscepisse cognoscitur. Sed illis quidem sedes apostolica veniam tribuit, quia contra votum gessisse quae patrata sunt approbantur; ita ut nunc usque adhaereant et beatissimo 1143 papae, et universali sanctoque concilio: qua de re sacrosanctae communionis consecuti sunt medicinam. Praedictus vero, qui malorum perseverantia ornari se aestimat, cum debeat submissa fronte usque ad terram cum gemitu, ut convenit, inclinari, quoniam nec beatissimi papae epistolam legi permisit ad venerandae memoriae Flavianum Christi antistitem scriptam: quippe cum ab his qui detulerant petitus ut legi sineret, sacramenti satisfactione quod promiserat implere contempsit: quatenus pravi dogmatis augeretur impietas, et occasio laesionis vel scandali cunctis generaretur Ecclesiis. Patratis tamen his voluimus his sceleribus indulgere, et veniam quam caeteris episcopis praestitimus, dignanter impendere, cum nec similem judicandi reperiantur habuisse fiduciam. Adjecit etiam accusatorum supplicatio variis referta 1144 criminibus, et tertio evocatus per reverentissimos fratres et coepiscopos nostros admonitione canonica, venire contempsit conscientiae detentus arcano. Episcopos etiam a provinciali synodo, cui subdebantur, jure damnatos iniqua usurpatione suscipiens, ipse contra se damnationis sententiam provocavit, veterum patrum saepius statuta conculcans. Unde sanctus ac beatissimus papa caput universalis Ecclesiae Leo, per nos vicarios suos, sancta synodo consentiente, Petri apostoli praeditus dignitate, qui Ecclesiae fundamen et petra fidei, coelestis regni janitor nuncupatur, episcopali eum dignitate nudavit, et ab omni sacerdotali opere fecit extorrem. Superest uti congregata venerabilis synodus canonicam contra praedictum Dioscorum proferat justitia suadente sententiam.