Letters 134
134 To Marcian Augustus PL 54, 1094
(Suggesting that Eutyches should be banished to a still remoter place, where he cannot do so much harm by his false teaching.)
Laudato Marciano, promittit Anatolio gratiam suam, si resipiscat. --II. Rogat ut Eutychen virus suum in exsilio spargentem ad secretiora loca releget. --III. De paschalis diei inquisitione gratias agit, et ut catholicis faveat precatur.
LEO episcopus MARCIANO Augusto.
Quod saepissime multa jam experimenta docuerunt sanctum pietatis vestrae studium circa religionem Christianam gloriosis perseverat et crescit augmentis; et haec fides clementiae vestrae non solum me, sed et omnes Domini sacerdotes consolatur et roborat; dum in Christianissimo principe sacerdotalem experimur affectum. Quem si Orientalium partium sacerdotes 1275 studeant imitari, nihil scandalorum neque pax, neque fides Christiana patietur. Unde cum Constantinopolitanus episcopus ad omnem pietatis profectum praesenti clementiae vestrae doceatur exemplo, si fideliter vestris acquiescat hortatibus, habet in me sincerae gratiae animum: tantum ut quod verbis spondet perficiat. Si vero, quae Deo et pietati vestrae displicent, pertinaci intentione delegerit, salva mansuetudinis vestrae reverentia, utar cum omnibus, et pro omnibus, vobis quoque annitentibus, adversum superbientem liberiore constantia, quem (quod saepe dicendum est) mallem pro sanctis actibus fraterna charitate complecti, gloriosissime imperator.
Quia vero suggestiones meas pro tranquillitate catholicae fidei libenter accipitis, significatum mihi esse fratris et coepiscopi mei Juliani sermone cognoscite, Eutychen impium pro suis quidem meritis exsulare; sed in ipso suae damnationis loco multa adversus integritatem catholicam blasphemiarum desperatius venena profundere; et quod in illo totus mundus exhorruit atque damnavit, impudentia majore, ut innocentes decipere possit, evomere. Plenum itaque rationis existimo ut vestra clementia ad longinquiora eum 1276 jubeat et secretiora transferri. Monasterio vero ejus Constantinopoli constituto, in quo habitatores monachi evangelica apostolicaque doctrina crebrius sunt et plenius roborandi, salubriter (ut arbitror) fiet, si is qui ipsi monasterio praepositus esse dicitur, a societate veneratoris vestri Juliani episcopi, quem in speculis propter fidem illic esse constitui, non recedat; cujus assidua visitatione profectus servorum Dei illic habitantium possit augeri.
Petitionem autem meam de festivitate paschali gaudeo ita a vestra pietate susceptam, ut confestim agentem in rebus Alexandriam mitteretis de errore admonendo, quem sanctae memoriae Theophili constitutio videtur inferre. De qua re, sicut scribere dignamini, quidquid ad pietatis vestrae notitiam perlatum fuerit, jubete me nosse; ut de observantia quam non licet esse diversam, quid potissimum sit tenendum, Ecclesia universalis agnoscat. Precor autem, quod vestrae novi clementiae convenire, ut eos maxime tueamini contra omnes insidias, quos mihi et vestrae mansuetudini propter amorem fidei placere cognoscitis, ut eos Constantinopolitanus episcopus laedendi non habeat facultatem. Data decimo septimo kalendas 1277 Maii, Aetio et Studio viris clarissimis consulibus.