Letters 141
141 To the Same PL 54, 1110
(On several minor points of detail.)
De Carosi monachi correctione et Joannis decurionis in Aegyptum legatione. --II. De Maximo Antiocheno episcopo criminis alicujus accusato, quid evenerit, ut rescribat.
LEO JULIANO episcopo Coensi.
Per filium meum Gerontium litteras tuae fraternitatis accepi, quibus devotione consueta, quae ad curam nostram pro causa fidei merito aestimas pertinere, significas: Carosum scilicet in fidei confessione correctum; sed ita contra fratrem Anatolium in simultate nescio qua permanere, ut propter ipsius discordiam etiam nunc a communione desciscat. Joannem vero spectabilem virum et in fidei sinceritate laudabilem ad Aegyptum causa fidei fuisse directum, qui quantum paci emendationique profuerit, cum primum redierit, scire me facias, quod te etiam sine meo monitu facturum esse non dubito.
De Antiocheni autem episcopi statu multo animi dolore contristor, si, quod absit, vera adversus eum ab accusatoribus proferuntur. Sed praeter sacerdotalem diligentiam, quam curam utilitatis habituram esse non ambigo, maxima mihi de justitia et benevolentia gloriosissimi principis fiducia datur, qua certus sum in quantum potest fieri providendum, ne in ullam partem possit valere fallacia. Sed ad quem finem 1297 haec causa pervenerit, cum opportunum fuerit, dignaberis indicare. Datum quinto idus Martii, Valentiniano Augusto octies consule.