Letters 61
61 To Martinus and Faustus, Presbyters PL 54, 874
(Reminding them of a former letter he has written to them, viz. Lett. LI.)
De litteris ad eos scriptis monet. -- II. Hortatur ut fidei causam adjuvent, iisque sollicitudinem suam spondet.
LEO episcopus, MARTINO, et FAUSTO presbyteris et archimandritis.
Bonorum operum et spiritalium studiorum Deum auctorem esse non dubium est; qui quorum incitat mentes, adjuvat actiones. Quod nobis praesenti experimento 984 evidenter apparuit. Siquidem inter discretarum spatia longinqua regionum, unum sumpserunt corda nostra consilium, ut quod a nobis desiderabatis, eo vobis tempore quo epistolae vestrae mittebantur occurrerit, si tamen dilectioni vestrae tradi scripta nostra potuere, quae non solum apostolicae sedis auctoritate, sed etiam sanctae synodi, quae ad nos frequens convenerat, unanimitate directa sunt, ut in his quantam curam totius Ecclesiae habeamus appareat; hortando scilicet omnium fidelium mentes et clementissimorum principum praesidia ad defensionem fidei postulando: quorum pios et catholicos animos non diffidimus opem atque auctoritatem suam justis petitionibus praestituros; quo citius, auxiliante Domino, perniciosa haeresis, et dudum sanctorum Patrum auctoritate damnata, quae nuper Ephesi male adjuta est, auferatur.
Interim vero det operam, quantum fieri potest, vestra dilectio ut omnibus Ecclesiae filiis innotescat quid contra impium sensum secundum doctrinam evangelicam et apostolicam praedicemus. Quia licet plene, quae semper fuisset atque esset catholicorum sententia scripserimus, tamen nunc quoque ad confirmandas omnium mentes non parum exhortationis addidimus. Memor enim sum me sub illius nomine Ecclesiae praesidere, cujus a Domino Jesu Christo est glorificata confessio, et cujus fides omnes quidem haereses destruit, sed maxime impietatem praesentis erroris expugnat; et intelligo mihi aliud non licere quam ut omnes conatus meos ei causae in qua universalis Ecclesiae salus infestatur impendam. Ne autem aliqua negligentiae occasione scripta nostra ad vos non potuerint pervenire, exemplaria eorumdem 985 nunc mittenda credidimus: ut nullo modo fidei quam defendimus praedicatio vestrae notitiae subtrahatur. Data decimo sexto 986 kalendas Aprilis, Valentiniano Augusto septies et Avieno, v. cl. consulibus.