Denz.-U. 424
Sacramenta quoque, quae in ea celebrantur, inaestimabih atque invisibili virtute Spiritus Sancti cooperante, licet a peccatore sacerdote ministrentur, dum Ecclesia eum recipit, in nullo reprobamus, nec ecclesiasticis officiis vel benedictionibus ab eo celebratis detrahimus, sed benevolo animo tanquam a iustissimo amplectimur, quia non nocet malitia episcopi vel presbyteri neque ad baptismum infantis neque ad Eucharistiam consecrandam nec ad cetera ecclesiastica officia subditis celebrata. Approbamus ergo baptismum infantium, qui si defuncti fuerint post baptismum, antequam peccata committant, fatemur eos salvari et credimus; et in baptismate omnia peccata, tam illud originale peccatum contractum, quam iila, quae voluntarie commissa sunt, dimitti credimus. Confirmationem absvi episcopo factam, id est impositionem manuum, sanctam et venerande esse accipiendam censemus. Sacrificium, id est panem et vinum [a/. In sacrificio Eucharistiae, quae ante consecrationem erant panis et vinum], pOSt COnsecrationem esse verum corpus et verum sanguinem Domini nostri Iesu Christi, firmiter et indubitanter corde puro credimus et simpliciter verbis fidelibus affirmamus, in quo nihil a bono maius nec a malo minus perfici credimus sacerdote, quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris et in virtute Spiritus Sancti. Unde firmiter credimus et confitemur, quod quantumcunque quilibet honestus, religiosus, sanctus et prudens sit, non potest nec debet Eucharistiam consecrare nec altaris sacrificium conficere, nisi sit presbyter, a visibili et tangibiU episcopo regulariter ordinatus. Ad quod officium. tria sunt, ut credimus, necessaria: scilicet certa persona, id est, presbyter ab episcopo, ut praediximus, ad illud proprie officium constitutus, et solemnia verba, quae a sanctis Patribus in canone sunt expressa, et fidelis intentio proferentis; ideoque firmiter credimus et fatemur, quod quicunque sine praecedenti ordinatione episcopali, ut praediximus, credit et contendit, se posse sacrificium Eucharistiae facere, haereticus est et perditionis Chore et suorum compUcum est particeps atque consors, et ab omni sancta Romana 894Ecclesia segregandus. Peccatoribus vere poenitentibus veniam concedi a Deo credimus, et eis Ubentissime 907communicamus. Unctionem infirmorum cum oleo con- 969secrato veneramur. Coniugia carnaUa esse contrahenda, secundum Apostolum [cf. iCor?] non negamus, ordinarie vero contracta disiungere omnino prohibemus. Hominem quoque cum sua coniuge salvari credimus et fatemur, nec etiam secunda et ulteriora matrimonia condemnamus.