Book I, lectio XIDE OPPOSITIONE INTER PROPOSITIONES UNIVERSALES ET PARTICULARES DEQUE MODO QUO SE HABENT AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITAE AD VERUM ET FALSUM

St Thomas Aquinas, In libros Peri hermeneias expositio · Aristotle, On Interpretation ch. 7 · 17b16–37

Aristotle's text

Opponi itaque dico affirmationem negationi contradictorie, quae universaliter significat, ei quae non universaliter; ut, omnis homo albus est, non omnis homo albus est; nullus homo albus est, quidam homo albus est. Contrarie vero universalem affirmationem et universalem negationem; ut, omnis homo iustus est, nullus homo iustus est. Quocirca has quidem impossibile est simul esse veras; his vero oppositas, contingit aliquando in eodem; ut, non omnis homo albus est, et quidam homo albus est. Quaecumque igitur contradictiones universalium sunt universaliter, necesse est alteram esse veram vel falsam. Et quaecumque in singularibus sunt; ut, Socrates albus est, non est Socrates albus. Quaecumque autem universalium non universaliter, non haec quidem semper vera est, illa vero falsa; simul enim verum est dicere, quoniam est homo albus, et, non est homo albus, et quoniam est homo pulcher, et, non est homo pulcher. Si enim foedus est, non est pulcher, et si fit aliquid, nondum est. Videbitur autem subito inconveniens esse, idcirco quoniam videtur significare, non est homo albus, simul etiam quoniam nullus homo est albus; hoc autem neque idem significat, neque simul necessario sunt.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Argumentum textus.— 2. Propositiones particulares, proprie loquendo, non sunt oppositae, quia ex modo seu vi enunciationis non habent quod affirmatio et negatio sint de eodem subiecto.—3. Suppositis requisitis ad rationem oppositionis (lect. IX, nn. 8 et 9), oppositio inter propositionem universalem et particularem est oppositio contradictoria; et ideo tales propositiones dicuntur contradictoriae.— 4. Ratio est quia contradictio est solummodo remotio affirmationis per negationem; universalis autem affirmativa removetur per solam negationem particularis; et particularis affirmativa removetur solum per universalem negativam. — 5. Hinc contradictio non admittit medium, quia inter affirmationem et negationem non datur medium; sed contrarietas admittit medium, quia inter extreme distantes propositiones universales dantur propositiones particulares.— 6. Ergo propositiones contrariae non possunt esse simul verae, quia contraria mutuo se expellunt; sed tamen earum contradictoriae, nempe mediae, quae sunt propositiones particulares, possunt esse simul verae, quia, ut dictum est, proprie loquendo non opponuntur. — 7. Propositiones contradictoriae nequeunt esse simul verae, nequeunt esse simul falsae; sed una earum est necessario vera, altera est necessario falsa. — 8. Propositiones indefinitae licet apparenter contradictoriae, tamen revera tales non sunt vi propositionum, quamvis hoc contingat esse vi materiae seu subiecti, cui essentialiter praedicatum debet convenire aut non convenire.—9. Solvitur obiectio.—10. Ex vi propositionis veritas et falsitas in propositionibus indefinitis est sicut in propositionibus particularibus.—11. Excluditur dubitatio.

St Thomas's commentary

1. Postquam Philosophus determinavit de oppositione enunciationum, comparando universales enunciationes ad indefinitas, hic determinat de oppositione enunciationum comparando universales ad particulares. Circa quod considerandum est quod potest duplex oppositio in his notari: una quidem universalis ad particularem, et hanc primo tangit; alia vero universalis ad universalem, et hanc tangit secundo; ibi: Contrariae vero etc.

2. Particularis vero affirmativa et particularis negativa, non habent proprie loquendo oppositionem, quia oppositio attenditur circa idem subiectum; subiectum autem particularis enunciationis est universale particulariter sumptum, non pro aliquo determinato singulari, sed indeterminate pro quocumque; et ideo, cum de universali particulariter sumpto aliquid affirmatur vel negatur, ipse modus enunciandi non habet quod affirmatio et negatio sint de eodem: quod requiritur ad oppositionem affirmationis et negationis, secundum praemissa.

3. Dicit ergo primo quod enunciatio, quae universale significat, scilicet universaliter, opponitur contradictorie ei, quae non significat universaliter sed particulariter, si una earum sit affirmativa, altera vero sit negativa (sive universalis sit affirmativa et particularis negativa, sive e converso ); ut cum dicitur, omnis homo est albus, non omnis homo est albus: hoc enim quod dico, non omnis, ponitur loco signi particularis negativi; unde aequipollet ei quae est, quidam homo non est albus; sicut et nullus, quod idem significat ac si diceretur, non ullus vel non quidam, est signum universale negativum. Unde hae duae, quidam homo est albus (quae est particularis affirmativa), nullus homo est albus (quae est universalis negativa), sunt contradictoriae.

4. Cuius ratio est quia contradictio consistit in sola remotione affirmationis per negationem; universalis autem affirmativa removetur per solam negationem particularis, nec aliquid aliud ex necessitate ad hoc exigitur; particularis autem affirmativa removeri non potest nisi per universalem negativam, quia iam dictum est quod particularis affirmativa non proprie opponitur particulari negativae. Unde relinquitur quod universali affirmativae contradictorie opponitur particularis negativa, et particulari affirmativae universalis negativa.

5. Deinde cum dicit: Contrariae vero etc., tangit oppositionem universalium enunciationum; et dicit quod universalis affirmativa et universalis negativa sunt contrariae; sicut, omnis homo est iustus, nullus homo est iustus, quia scilicet universalis negativa non solum removet universalem affirmativam, sed etiam designat extremam distantiam, in quantum negat totum quod affirmatio ponit; et hoc pertinet ad rationem contrarietatis; et ideo particularis affirmativa et negativa se habent sicut medium inter contraria.

6. Deinde cum dicit: Quocirca has quidem etc., ostendit quomodo se habeant affirmatio et negatio oppositae ad verum et falsum. Et primo, quantum ad contrarias; secundo, quantum ad contradictorias; ibi: Quaecumque igitur contradictiones etc.; tertio, quantum ad ea quae videntur contradictoria, et non sunt; ibi: Quaecumque autem in universalibus etc. – Dicit ergo primo quod quia universalis affirmativa et universalis negativa sunt contrariae, impossibile est quod sint simul verae. Contraria enim mutuo se expellunt. Sed particulares, quae contradictorie opponuntur universalibus contrariis, possunt simul verificari in eodem; sicut, non omnis homo est albus, quae contradictorie opponitur huic, omnis homo est albus, et, quidam homo est albus, quae contradictorie opponitur huic, nullus homo est albus. Et huiusmodi etiam simile invenitur in contrarietate rerum: nam album et nigrum numquam simul esse possunt in eodem, sed remotiones albi et nigri simul possunt esse: potest enim aliquid esse neque album neque nigrum, sicut patet in eo quod est pallidum. Et similiter contrariae enunciationes non possunt simul esse verae, sed earum contradictoriae, a quibus removentur, simul possunt esse verae.

7. Deinde cum dicit: Quaecumque igitur contradictiones etc., ostendit qualiter veritas et falsitas se habeant in contradictoriis. Circa quod considerandum est quod, sicut dictum est supra, in contradictoriis negatio non plus facit, nisi quod removet affirmationem. Quod contingit dupliciter. Uno modo, quando est altera earum universalis, altera particularis, ut supra dictum est. Alio modo, quando utraque est singularis: quia tunc negatio ex necessitate refertur ad idem (quod non contingit in particularibus et indefinitis), nec potest se in plus extendere nisi ut removeat affirmationem. Et ideo singularis affirmativa semper contradicit singulari negativae, supposita identitate praedicati et subiecti. Et ideo dicit quod, sive accipiamus contradictionem universalium universater, scilicet quantum ad unam earum, sive singularium enunciationum, semper necesse est quod una sit vera et altera falsa. Neque enim contingit esse simul veras aut simul falsas, quia verum nihil aliud est, nisi quando dicitur esse quod est, aut non esse quod non est; falsum autem, quando dicitur esse quod non est, aut non esse quod est, ut patet ex IV Metaphysicorum.

8. Deinde cum dicit: Quaecumque autem universalium etc., ostendit qualiter se habeant veritas et falsitas in his, quae videntur esse contradictoria, sed non sunt. Et circa hoc tria facit: primo, proponit quod intendit; secundo, probat propositum; ibi: Si enim turpis non probus etc.; tertio, excludit id quod facere posset dubitationem; ibi: Videbitur autem subito inconveniens etc.–Circa primum considerandum est quod affirmatio et negatio in indefinitis propositionibus videntur contradictorie opponi propter hoc, quod est unum subiectum non determinatum per signum particulare, et ideo videtur affirmatio et negatio esse de eodem. Sed ad hoc removendum Philosophus dicit quod quaecumque affirmative et negative dicuntur de universalibus non universaliter sumptis, non semper oportet quod unum sit verum, et aliud sit falsum, sed possunt simul esse vera. Simul enim est verum dicere quod homo est albus, et, homo non est albus, et quod homo est probus, et, homo non est probus.

9. In quo quidem, ut Ammonius refert, aliqui Aristoteli contradixerunt ponentes quod indefinita negativa semper sit accipienda pro universali negativa. Et hoc astruebant primo quidem tali ratione: quia indefinita, cum sit indeterminata, se habet in ratione materiae; materia autem secundum se considerata, magis trahitur ad id quod indignius est; dignior autem est universalis affirmativa, quam particularis affirmativa; et ideo indefinitam affirmativam dicunt esse sumendam pro particulari affirmativa: sed negativam universalem, quae totum destruit, dicunt esse indigniorem particulari negativa, quae destruit partem, sicut universalis corruptio peior est quam particularis; et ideo dicunt quod indefinita negativa sumenda est pro universali negativa. Ad quod etiam inducunt quod philosophi, et etiam ipse Aristoteles utitur indefinitis negativis pro universalibus; sicut dicitur in libro Physic. quod non est motus praeter res; et in libro De anima, quod non est sensus praeter quinque. Sed istae rationes non concludunt. Quod enim primo dicitur quod materia secundum se sumpta sumitur pro peiori, verum est secundum sententiam Platonis, qui non distinguebat privationem a materia, non autem est verum secundum Aristotelem, qui dicit in lib. I Physic. quod malum et turpe et alia huiusmodi ad defectum pertinentia non dicuntur de materia nisi per accidens. Et ideo non oportet quod indefinita semper stet pro peiori. Dato etiam quod indefinita necesse sit sumi pro peiori, non oportet quod sumatur pro universali negativa; quia sicut in genere affirmationis, universalis affirmativa est potior particulari, utpote particularem affirmativam continens; ita etiam in genere negationum universalis negativa potior est. Oportet autem in unoquoque genere considerare id quod est potius in genere illo, non autem id quod est potius simpliciter. Ulterius etiam, dato quod particularis negativa esset potior omnibus modis, non tamen adhuc ratio sequeretur: non enim ideo indefinita affirmativa sumitur pro particulari affirmativa, quia sit indignior, sed quia de universali potest aliquid affirmari ratione suiipsius, vel ratione partis contentae sub eo; unde sufficit ad veritatem eius quod praedicatum uni parti conveniat (quod designatur per signum particulare); et ideo veritas particularis affirmativae sufficit ad veritatem indefinitae affirmativae. Et simili ratione veritas particularis negativae sufficit ad veritatem indefinitae negativae, quia similiter potest aliquid negari de universali vel ratione suiipsius, vel ratione suae partis. Utuntur autem quandoque philosophi indefinitis negativis pro universalibus in his, quae per se removentur ab universalibus; sicut et utuntur indefinitis affirmativis pro universalibus in his, quae per se de universalibus praedicantur.

10. Deinde cum dicit: Si enim turpis est etc., probat propositum per id, quod est ab omnibus concessum. Omnes enim concedunt quod indefinita affirmativa verificatur, si particularis affirmativa sit vera. Contingit autem accipi duas affirmativas indefinitas, quarum una includit negationem alterius, puta cum sunt opposita praedicata: quae quidem oppositio potest contingere dupliciter. — Uno modo, secundum perfectam contrarietatem, sicut turpis, idest inhonestus, opponitur probo, idest honesto, et foedus, idest deformis secundum corpus, opponitur pulchro. Sed per quam rationem ista affirmativa est vera, homo est probus, quodam homine existente probo, per eamdem rationem ista est vera, homo est turpis, quodam homine existente turpi. Sunt ergo istae duae verae simul, homo est probus, homo est turpis; sed ad hanc, homo est turpis, sequitur ista, homo non est probus; ergo istae duae sunt simul verae, homo est probus, homo non est probus: et eadem ratione istae duae, homo est pulcher, homo non est pulcher.— Alia autem oppositio attenditur secundum perfectum et imperfectum, sicut moveri opponitur ad motum esse, et fieri ad factum esse: unde ad fieri sequitur non esse eius quod fit in permanentibus, quorum esse est perfectum; secus autem est in successivis, quorum esse est imperfectum. Sic ergo haec est vera, homo est albus, quodam homine existente albo; et pari ratione, quia quidam homo fit albus, haec est vera, homo fit albus; ad quam sequitur, homo non est albus. Ergo istae duae sunt simul verae, homo est albus, homo non est albus.

11. Deinde cum dicit: Videbitur autem etc., excludit id quod faceret dubitationem circa praedicta; et dicit quod subito, id est primo aspectu videtur hoc esse inconveniens, quod dictum quia hoc quod dico, homo non est albus, videtur idem significare cum hoc quod est, nullus homo est albus. Sed ipse hoc removet dicens quod neque idem significant neque ex necessitate sunt simul vera, sicut ex praedictis manifestum est.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

α) Universalis negativa. Addimus vocabulum negativa ex codd., quod requiritur ad integritatem sententiae: illud autem desideratur in Piana; sed certe est mendum typographicum. – In numero praecedenti notavimus in margine lectionem codd. ABCD: particularis negativa non proprie opponitur particulari affirmativae: quae lectio nulla ratione discordat a Piana, quam retinemus, sed quoad argumentandi formam melior videtur. Datur enim ratio, quare particularis affirmativa removeri non possit nisi per universalem negativam. Ratio vero est quia affirmativa removeri debet per negativam; sed particularis affirmativa non potest removeri per particularem negativam: nam particularis negativa non proprie opponitur particulari affirmativae.

β) Simul possunt esse. Deest simul in Piana, sed adiicimus ex codd. ACE. – B omittit: in eodem, sed remotiones albi et nigri simul possunt esse.

Duo determinantur in hoc numero: 1. quod propositiones contrariae non possunt esse simul verae; 2. quod propositiones subcontrariae, seu particulares, seu mediae, possunt esse simul verae. Ex his sequitur quod propositiones contrariae, vi propositionis, possunt esse simul falsae, quia potest aliquod praedicatum falso affirmari et falso negari de subiecto universaliter sumpto; sicut falsae sunt propositiones: omnes homines sunt iusti; nullus homo est iustus. Dixi vi propositionis, quia ex vi materiae propositiones contrariae possunt aequivale re contradictoriis. – Sequitur secundo quod propositiones subcontrariae nequeunt esse simul falsae: nam si, e.g., essent simul falsae: aliquis homo est iustus; aliquis homo non est iustus: falsae essent universales; omnis homo est iustus; nullus homo est iustus. Quo posito, contradictoriae essent simul falsae: quae est absurda illatio, ut probatur in sequenti numero.

γ) Deinde cum dicit etc. In editionibus abc integer num. 7 omittur, quem cum codd. omnibus et Venetis edd. Peri hermeneias saeculi XVI habet Piana. Qua autem ratione omittatur nescio, sed omittitur errore plane manifesto. Etenim s. Thomas manifestans ordinem textus, proponit prius dicendum esse (n. 6) de veritate et falsitate in propositionibus contrariis; deinde (n. 7) de veritate et falsitate in propositionibus contradictoriis; postea (n. 8) de veritate et falsitate in propositionibus non vere sed apparenter contradictoriis. Subtracto igitur num. 7, manca esset expositio et Aristotelis textui haud adaequata.

δ) Nec potest se in plus extendere nisi ut removeat affirmationem. Haec omnia desiderantur in edd. Piana, Venet. 1526 et 1595, Antuerpiensi et Paris.; ea tamen habent codd. Et recte. Duo enim in contradictoriis requiruntur; unum quod affirmatio et negatio referantur ad idem; et hoc est commune cuilibet oppositioni proprie dictae; alterum quod negatio non plus faciat nisi quod removeat affirmationem, et viceversa, ut hic s. Thomas dicit; et hoc proprium est oppositionis contradictoriae. Porro utrumque recte affirmat Angelicus de propositionibus oppositis singularibus; nempe quod et subiectum sit idem et quod negatio non plus se extendat quam ut removeat affirmationem. Ex quo concludit quod singularis affirmativa semper contradicit singulari negativae, et viceversa, seu, ut idem sed melius expressum (Cf. praecedentem notam α), habent codd.: singularis negativa semper contradictoria est (B: contradicit) (D, non recte: contraria est) singulari affirmativae etc.

ε) Et ideo dicit etc. – Codex E: « Et ideo dicit quod, sive accipiamus contradictiones universalium universaliter sive singularium enunciationum, necesse est semper quod una sit vera et altera falsa. Neque enim contingit simul esse verum esse et non esse, neque simul » esse falsum: quia verum nihil est aliud quam cum dicitur esse quod » est, vel non esse quod non est; et falsum nihil aliud esse videtur » quam dicere esse quod non est, vel non esse quod est, ut patet ex » IV Metaphys. » Eamdem lectionem, quamvis in nonnullis corruptam exhibent alii codd. – Cod. A: et ideo dicit quod si non (corrupte pro sive) accipiantur... Neque enim contingit..., neque simul esse verum et falsum esse: quia etc.; – B: neque enim contingit simul verum esse et non esse, neque simul est falsum simul et verum, nihil aliud est quam cum dicitur etc.; – C: necesse est quod una sit vera et altera sit falsa... quia verum...: falsum quam videtur dicere esse quod non est etc.; – D: neque enim contingit simul verum esse et non esse... quod patet ex X Metaphysic.

Porro si vel leviter inspiciantur huiusmodi lectiones, apparet eas serio esse considerandas. Etenim probandum est ex contradictoriis propositionibus, sive sint de universalibus sive de singularibus, alteram esse necessario veram et alteram falsam. In Piana autem probatur ex eo quod non contingat huiusmodi propositiones contradictorias esse simul veras aut simul falsas, quia verum nihil aliud est nisi quando dicitur esse quod est, aut etc. At in lectione codd., probatio quod una ex propositionibus contradictoriis vera sit et altera falsa, deducitur imme-

diate ex obiecto, nempe ex eo quod non contingat simul esse verum esse et non esse etc. Quae ratio nonnisi implicite et consequenter datur a Piana in verbis, quae et codices habent. Posito enim quod verum non sit aliud nisi quando dicitur esse quod est etc., et supposito quod esse simul et non esse eiusdem subiecti repugnet; manifestum est quod non contingit simul esse verum esse et non esse etc.–Aegidius videtur legisse non diversimode a Piana: « Dicit ergo Philosophus quod sive » accipiantur contradictiones universalium enunciationum sive singula- » rium; necesse est quod una sit vera et altera falsa, ita quod nun- » quam simul sint verae vel simul falsae » (In lib. I Peri herm., ed. cit., fol. 54, col. 3).

ζ) Si enim turpis, non probus. Haec lectio Piana ea est quae datur ab omnibus edd. Ven. et codd.–Unus A: si enim turpis non est pulcher (Cf. text.).

η) Homo est probus et homo non est probus. Exemplum primum est Aristotelis, sed alterum non est neque in textu Aristotelico, neque in translatione latina quam textui adnectimus. Est tamen in translatione qua utebatur Boethius (Cf. De interpretat., Ed. II, lib. II, pag. 351, ed. cit.), et in translatione textus quae in cod. A praemittitur Commentario s. Thomae. En huius cod. translatio: « Simul enim verum est quoniam est » homo albus et non est homo albus; et est homo probus et non » est homo probus: si enim turpis est, non est probus; et homo pulcer » est, et non est homo pulcer. Si enim foedus et non est pulcer; et » si fit aliquid, non est. » Boethius loc. cit. legit: « Simul enim verum » est dicere quoniam, est homo albus et non est homo albus, et est » homo probus et non est homo probus. Si enim turpis est, non pro- » bus est, et si fit aliquid, etiamnum non est. »

θ) Aliqui Aristoteli contradixerunt etc. Eorum qui Aristoteli contradixerunt neminem recenset nominatim Ammonius in sua Interpretatione in librum Peri hermeneias. Ait enim sect. II, §. IV: Haec itaque sic pronuntiante Aristotele, reclamantibusque illi claris viris ac mihi veneratione prosequendis, par utique fuerit etc. (fol. 16 verso, col. 2.–Venetiis 1546). Boethius (Op. et loc. cit. pag. 352) recenset Syrianum neoplatonicum: « Syrianus, inquit Boethius, nititur indefinitam negationem » vim definitae obtinere negationis ostendere; et hoc multis probare » nititur argumentis, Aristotele maxime reclamante; neque hoc tantum

» suis, sed platonicis quoque aristotelicisque rationibus probare con- » tendit, eam quae dicit, non est homo iustus, huiusmodi esse, qualis » est ea quae dicit, nullus homo iustus est. »–Infra legimus cum codd. ABCD: ad quod etiam inducunt (illi nempe qui Aristoteli contradixerunt) quod etc.: quae est lectio perspicua. Eamdem indicat lectionem cod. E: ad quod esse inducunt philosophi quod utuntur et etiam ipse Aristoteles utitur. Placet, philosophi utuntur.–P.: ad quod etiam inducuntur philosophi et ipse Aristoteles etc.–Immediate infra codd. BCD melius habent: sicut cum dicitur (D, dicit) in libro Physic.–Porro in fine huius numeri explicatur a s. Thoma quandonam utuntur philosophi indefinitis negativis pro universalibus.

ι) Non distinguebat privationem a materia. Plato in Timaeo de materia prima loquens ait: Ex propria potentia recedit numquam, ἐκ γὰρ τς ἑαυτῆς τοπαρακεῖν οὐκ ἐξίσταται δυνάμεως. Suscipit enim semper omnia nec ullam unquam iis similem ullo pacto sibi formam contrahit (Ed. cit. Marsilii Ficini, pag. 1060). Duo ergo sunt in conceptu materiae, nempe ratio subiecti, quod cuncta recipit genera (Ib.), et ratio privationis qua subiectum istud afficitur. Qua in re Aristoteles non contradicit sed subscribit Platoni. Discrimen est quod ubi Plato contendit materiam et privationem neque re neque ratione inter se differre, Aristoteles contra tuetur distinctionem non quidem realem sed rationis inter materiam et privationem seu potentialitatem. Quid autem sequatur ex hoc discrimine, quod prima fronte videri aliquibus potest nullius momenti, demonstratur in libro primo Physicae auscultationis, seu Physicorum (Cf. ib. Comment. s. Th. lect. xvi).

κ) Universalis negativa potior est. Ratio huius asserti non datur, quia eadem est ac data pro enunciatione universali affirmativa. Sicut enim haec continet particularem affirmativam, ita enunciatio universalis negativa continet particularem negativam.–Codd. AC omittunt particulari et legunt: potior, utpote affirmativam particularem continens; B autem legit: universalis affirmativa est potior; ita etiam etc.: nempe omittit rationem a s. Thoma assignatam, cur universalis propositio affirmativa sit potior affirmativa particulari.

λ) Quid sit indignior etc. Ita Piana et Ven. edd. cum cod. D.–Codd. ABCE; quia sit dignior. Lectio P. est vera. Nam philosophi quos, hic s. Thomas confutat, propositionem indefinitam affirmativam dicebant esse

(α) Quia similiter potest... vel ratione suae partis.—Edit. Piana ex oscitantia typographi legit; vel rationis suae partis.—BCE: quia similiter contingit aliquid negari (AE negare)... vel ratione suae partis. Et ita A, nisi quod habet, ratione partis.—D: quia similiter potest aliquid negativam (corrupte pro negari)... vel ratione suae partis.—Supra legimus cum codd.: sed quia... vel ratione partis contentae sub eo: nam haec lectio conformior est iis quae sequuntur. P.: sed quia ... vel ratione contenti sub eo.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.