Book I, lectio IIIDE DIVERSA VOCUM SIGNIFICATIONE

St Thomas Aquinas, In libros Peri hermeneias expositio · Aristotle, On Interpretation ch. 1 · 16a9–18

Aristotle's text

Est autem, quemadmodum in anima aliquoties quidem intellectus sine vero vel falso, aliquoties autem cui iam necesse est horum alterum inesse; sic etiam in voce: circa compositionem enim et divisionem est veritas falsitasque.

Nomina igitur ipsa et verba consimilia sunt sine compositione vel divisione intellectui; ut est, homo vel album, quando non additur aliquid: neque enim adhuc verum aut falsum est.

Signum autem huius est, etenim hircocervus significat quidem aliquid, sed quod nondum verum vel falsum sit, si non (τὸ) esse vel (τὸ) non esse addatur, vel simpliciter vel secundum tempus.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Quia voces ordinantur ad exprimendas praecedentes intellectus conceptiones, ex differentia quae est circa conceptiones intellectus assignatur differentia quae est circa significationes vocum.—2. Ergo sicut in conceptionibus intellectus, ita in vocibus eas significantibus aliquoties est veritas vel falsitas, aliquoties non.—3. In sola secunda mentis operatione, quae est iudicium, invenitur veritas vel falsitas.—4. Resolvitur primum dubium.—Ea quae sunt circa intellectum dupliciter considerari et nominari possunt, secundum se et secundum rationes rerum, quarum sunt ideales similitudines.—In se considerata, comparantur inter se a mente nostra, et semper quodammodo componuntur; in ordine ad res aut componuntur iudicio affirmativo aut dividuntur iudicio negativo.—5. Alterum dubium proponitur. Et primo arguitur ex veritate rei; secundo ex veritate sensus; tertio ex veritate intellectus divini.—6. Praenotamen primum. Veritas in aliquo invenitur dupliciter: uno modo sicut in eo quod est verum, seu sicut in subiecto vero; alio modo sicut in dicente vel cognoscente verum. Hoc secundo sensu asseritur verum non haberi a cognoscente nisi per iudicium (Cf. lect. VII, 3).—7. Praenotamen alterum. Verum dicitur de re quacumque per respectum ad intellectum, vel ut de mensura, vel ut de mensurato. Primo modo res naturales dicuntur verae in ordine ad intellectum creatum, cuius veritas dependet a veritate rei.—Altero modo in ordine ad intellectum divinum a quo dependet sicut a causa veritas rerum.—8. Respondetur primae obiectioni. Quaelibet res vera est secundum quod per propriam formam imitatur artem divini intellectus. Seu veritas est in re sicut in subiecto vero (Cf. n. 6).—9. Solvitur altera obiectio. In sensu et in simplici mentis apprehensione est veritas, sicut in eo quod est verum (ut in primo praenotamine), non autem sicut in cognoscente veritatem, quod est cognoscere habitudinem conformitatis cognoscentis ad rem cognitam, seu dicere rem ita esse in seipsa vel non esse; quod sine iudicio esse nequit, et sensui atque simplici apprehensioni non convenit.—10. Respondetur tertiae obiectioni, concedendo quod in intellectu divino sit veritas absque compositione vel divisione; sed hic est sermo de solo intellectu humano.—11. Corollarium. Ergo nomina et verba divisim accepta non significant veritatem aut falsitatem intellectus, quia non exprimunt iudicium (Cf. lect. V, nn. 17-18).—12. Excluditur instantia de responsionibus ad interrogationes, deque verbo primae et secundae personae, et exceptae actionis. In his enim compositio est implicita.—13. Corollarium confirmatur adducto exemplo de nominibus compositis, seorsum a verbo acceptis.

St Thomas's commentary

1. Postquam Philosophus tradidit ordinem significationis vocum, hic agit de diversa vocum significatione: quarum quaedam significant verum vel falsum, quaedam non. Et circa hoc duo facit: primo, praemittit differentiam; secundo, manifestat eam; ibi: Circa compositionem enim etc. Quia vero conceptiones intellectus praeambulatae sunt ordine naturae vocibus, quae ad eas exprimendas proferuntur, ideo ex similitudine differentiae, quae est circa intellectum, assignat differentiam, quae est circa significationes vocum: ut scilicet haec manifestatio non solum sit ex simili, sed etiam ex causa quam imitantur effectus.

2. Est ergo considerandum quod, sicut in principio dictum est, duplex est operatio intellectus, ut traditur in III De anima; in quarum una non invenitur verum et falsum, in altera autem invenitur. Et hoc est quod dicit quod in anima aliquoties est intellectus sine vero et falso, aliquoties autem ex necessitate habet alterum horum. Et quia voces significativae formantur ad exprimendas conceptiones intellectus, ideo ad hoc quod signum conformatur signato, necesse est quod etiam vocum significativarum similiter quaedam significent sine vero et falso, quaedam autem cum vero et falso.

3. Deinde cum dicit: Circa compositionem etc., manifestat quod dixerat. Et primo, quantum ad id quod dixerat de intellectu; secundo, quantum ad id quod dixerat de assimilatione vocum ad intellectum; ibi: Nomina igitur ipsa et verba etc. Ad ostendendum igitur quod intellectus quandoque est sine vero et falso, quandoque autem cum altero horum, dicit primo quod veritas et falsitas est circa compositionem et divisionem. Ubi oportet intelligere quod una duarum operationum intellectus est indivisibilium intelligentia: in quantum scilicet intellectus intelligit absolute cuiusque rei quidditatem sive essentiam per seipsam, puta quid est homo vel quid album vel quid aliud huiusmodi. Alia vero operatio intellectus est, secundum quod huiusmodi simplicia concepta simul componit et dividit. Dicit ergo quod in hac secunda operatione intellectus, idest componentis et dividentis, invenitur veritas et falsitas: relinquens quod in prima operatione non invenitur, ut etiam traditur in III De anima.

4. Sed circa hoc primo videtur esse dubium: quia cum divisio fiat per resolutionem ad indivisibilia sive simplicia, videtur quod sicut in simplicibus non est veritas vel falsitas, ita nec in divisione. - Sed dicendum est quod cum conceptiones intellectus sint similitudines rerum, ea quae circa intellectum sunt dupliciter considerari et nominari possunt. Uno modo, secundum se: alio modo, secundum rationes rerum quarum sunt similitudines. Sicut imago Herculis secundum se quidem dicitur et est cuprum; in quantum autem est similitudo Herculis nominatur homo. Sic etiam, si consideremus ea quae sunt circa intellectum secundum se, semper est compositio, ubi est veritas et falsitas; quae nunquam invenitur in intellectu, nisi per hoc quod intellectus comparat unum simplicem conceptum alteri. Sed si referatur ad rem, quandoque dicitur compositio, quandoque dicitur divisio. Compositio quidem, quando intellectus comparat unum conceptum alteri, quasi apprehendens coniunctionem aut identitatem rerum, quarum sunt conceptiones; divisio autem, quando sic comparat unum conceptum alteri, ut apprehendat res esse diversas. Et per hunc etiam modum in vocibus affirmatio dicitur compositio, in quantum coniunctionem ex parte rei significat; negatio vero dicitur divisio, in quantum significat rerum separationem.

5. Ulterius autem videtur quod non solum in compositione et divisione veritas consistat. Primo quidem, quia etiam res dicitur vera vel falsa, sicut dicitur aurum verum vel falsum. Dicitur etiam quod ens et verum convertuntur. Unde videtur quod etiam simplex conceptio intellectus, quae est similitudo rei, non careat veritate et falsitate. - Praeterea, Philosophus dicit in lib. De anima quod sensus propriorum sensibilium semper est verus; sensus autem non componit vel dividit; non ergo in sola compositione vel divisione est veritas. - Item, in intellectu divino nulla est compositio, ut probatur in XII Metaphysicae; et tamen ibi est prima et summa veritas; non ergo veritas est solum circa compositionem et divisionem.

6. Ad huiusmodi igitur evidentiam considerandum est quod veritas in aliquo invenitur dupliciter: uno modo, sicut in eo quod est verum: alio modo, sicut in dicente vel cognoscente verum. Invenitur autem veritas sicut in eo quod est verum tam in simplicibus, quam in compositis; sed sicut in dicente vel cognoscente verum, non invenitur nisi secundum compositionem et divisionem. Quod quidem sic patet.

7. Verum enim, ut Philosophus dicit in VI Ethicorum, est bonum intellectus. Unde de quocumque dicatur verum, oportet quod hoc sit per respectum ad intellectum. Comparantur autem ad intellectum voces quidem sicut signa, res autem sicut ea quorum intellectus sunt similitudines. Considerandum autem quod aliqua res comparatur ad intellectum dupliciter.– Uno quidem modo, sicut mensura ad mensuratum, et sic comparantur res naturales ad intellectum speculativum humanum. Et ideo intellectus dicitur verus secundum quod conformatur rei, falsus autem secundum quod discordat a re. Res autem naturalis non dicitur esse vera per comparationem ad intellectum nostrum, sicut posuerunt quidam antiqui naturales, existimantes rerum veritatem esse solum in hoc, quod est videri: secundum hoc enim sequeretur quod contradictoria essent simul vera, quia contradictoria cadunt sub diversorum opinionibus. Dicuntur tamen res aliquae verae vel falsae per comparationem ad intellectum nostrum, non essentialiter vel formaliter, sed effective, in quantum scilicet natae sunt facere de se veram vel falsam existimationem; et secundum hoc dicitur aurum verum vel falsum.– Alio autem modo, res comparantur ad intellectum, sicut mensuratum ad mensuram, ut patet in intellectu practico, qui est causa rerum. Unde opus artificis dicitur esse verum, in quantum attingit ad rationem artis; falsum vero, in quantum deficit a ratione artis.

8. Et quia omnia etiam naturalia comparantur ad intellectum divinum, sicut artificiata ad artem, consequens est ut quaelibet res dicatur esse vera secundum quod habet propriam formam, secundum quam imitatur artem divinam. Nam falsum aurum est verum aurichalcum. Et hoc modo ens et verum convertuntur, quia quaelibet res naturalis per suam formam arti divinae conformatur. Unde Philosophus in I Physicae, formam nominat quoddam divinum.

9. Et sicut res dicitur vera per comparationem ad suam mensuram, ita etiam et sensus vel intellectus, cuius mensura est res extra animam. Unde sensus dicitur verus, quando per formam suam conformatur rei extra animam existenti. Et sic intelligitur quod sensus proprii sensibilis sit verus. Et hoc etiam modo intellectus apprehendens quod quid est absque compositione et divisione, semper est verus, ut dicitur in III De anima. Est autem considerandum quod quamvis sensus proprii obiecti sit verus, non tamen cognoscit hoc esse verum. Non enim potest cognoscere habitudinem conformitatis suae ad rem, sed solam rem apprehendit; intellectus autem potest huiusmodi habitudinem conformitatis cognoscere; et ideo solus intellectus potest cognoscere veritatem. Unde et Philosophus dicit in VI Metaphysicae quod veritas est solum in mente, sicut scilicet in cognoscente veritatem. Cognoscere autem praedictam conformitatis habitudinem nihil est aliud quam iudicare ita esse in re vel non esse: quod est componere et dividere; et ideo intellectus non cognoscit veritatem, nisi componendo vel dividendo per suum iudicium. Quod quidem iudicium, si consonet rebus, erit verum, puta cum intellectus iudicat rem esse quod est, vel non esse quod non est. Falsum autem quando dissonat a re, puta cum iudicat non esse quod est, vel esse quod non est. Unde patet quod veritas et falsitas sicut in cognoscente et dicente non est nisi circa compositionem et divisionem. Et hoc modo Philosophus loquitur hic. Et quia voces sunt signa intellectuum, erit vox vera quae significat verum intellectum, falsa autem quae significat falsum intellectum: quamvis vox, in quantum est res quaedam, dicatur vera sicut et aliae res. Unde haec vox, homo est asinus, est vere vox et vere signum; sed quia est signum falsi, ideo dicitur falsa.

10. Sciendum est autem quod Philosophus de veritate hic loquitur secundum quod pertinet ad intellectum humanum, qui iudicat de conformitate rerum et intellectus componendo et dividendo. Sed iudicium intellectus divini de hoc est absque compositione et divisione: quia sicut etiam intellectus noster intelligit materialia immaterialiter, ita etiam intellectus divinus cognoscit compositionem et divisionem simpliciter.

11. Deinde cum dicit: Nomina igitur ipsa et verba etc., manifestat quod dixerat de similitudine vocum ad intellectum. Et primo, manifestat propositum; secundo, probat per signum; ibi: Huius autem signum etc. Concludit ergo ex praemissis quod, cum solum circa compositionem et divisionem sit veritas et falsitas in intellectu, consequens est quod ipsa nomina et verba, divisim accepta, assimilentur intellectui qui est sine compositione et divisione; sicut cum homo vel album dicitur ‡, si nihil aliud addatur: non enim verum adhuc vel falsum est; sed postea quando additur esse vel non esse, fit verum vel falsum.

12. Nec est instantia de eo, qui per unicum nomen veram responsionem dat ad interrogationem factam; ut cum quaerenti: quid natat in mari? aliquis respondet, piscis. Nam intelligitur verbum quod fuit in interrogatione positum. Et sicut nomen per se positum non significat verum vel falsum, ita nec verbum per se dictum. – Nec est instantia de verbo primae et secundae personae, et de verbo exceptae actionis: quia in his intelligitur certus et determinatus nominativus. Unde est implicita compositio, licet non explicita.

13. Deinde cum dicit: Signum autem etc., inducit signum ex nomine composito, scilicet hircocervus, quod componitur ex hirco et cervus et quod in graeco dicitur tragelaphos; nam tragos est hircus, et elaphos cervus. Huiusmodi enim nomina significant aliquid, scilicet quosdam conceptus simplices, licet rerum compositorum; et ideo non est verum vel falsum, nisi quando additur esse vel non esse, per quae exprimitur iudicium intellectus. Potest autem addi esse vel non esse, vel secundum praesens tempus, quod est esse vel non esse in actu, et ideo hoc dicitur esse simpliciter; vel secundum tempus praeteritum, aut futurum, quod non est esse simpliciter, sed secundum quid; ut cum dicitur aliquid fuisse vel futurum esse.– Signanter autem utitur exemplo ex nomine significante quod non est in rerum natura, in quo statim falsitas apparet, et quod sine compositione et divisione non possit verum vel falsum esse °.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

α) Quae ad eas exprimendas proferuntur.—A: cum ad eas exprimendas proferuntur.—BCE: quia ad eas etc.—D: et ad eas etc.—Retinemus lectionem Pianam.—B omittit proferuntur. β) Veritas et falsitas est etc. Ita codd., et est lectio melior Piana: veritas et falsitas consistit etc. At cod. D erronee habet: veritas et falsitas est contra. γ) Vel quid aliud huiusmodi. Optima est haec Piana lectio, eamque ideo retinemus. Variant codices. ABC: vel aliquid aliud (aliud omittitur ab A) huiusmodi; sed aliquid non satis indicat quidditatem, de qua s. Thomas loquitur.—D: vel alia huiusmodi.—E: vel aliud huius. δ) Componit et dividit. Nomine compositionis in operationibus intellectualibus utitur Aristoteles ad designandum iudicium affirmativum;

et nomine divisionis ad designandum iudicium negativum. Aristotelem secuti sunt Scholastici, et bene. Revera enim mens in iudiciis affirmativis dicit praedicatum inesse subiecto, et ideo quasi componit praedicatum cum subiecto in quadam ideali unitate; quam in iudiciis negativis quia negat, ideo in istis dividit praedicatum a subiecto. - Et hac etiam de ratione praedicatum passim vocatur a Scholasticis passio (et passio propria praedicatum exprimens aliquid proprium, idest a subiecto inseparabile): nam in iudiciis affirmativis subiectum concipitur ut recipiens quodammodo praedicatum; et omnis receptio extensa significatione potest dici passio, ut lect. praeced., n. 6 in nota θ cum ipso s. Thoma explicavimus. - At ex eo quod iudicium componit, non sequitur quod ipsum sit actus mentalis compositus. Plura praecedunt quidem iudicium, quae requirunt pluralitatem actuum mentalium, sicut sunt apprehensiones subiecti et praedicati, eorum ad invicem comparatio; at haec sunt praesupposita iudicii, non iudicium ipsum, quod totum perficitur in affirmanda (est) vel neganda (non est) unitate seu identitate praedicati et subiecti. Et illa sive affirmatio sive negatio est actus simplex, sicut actus simplex est apprehensio. - Quae omnia ut paucis comprehedamus, dicimus quod iudicium est actus simplex ex parte intellectus iudicantis, et compositus ex parte rerum iudicatarum. Unde iudicium affirmativum ideo componit, quia affirmat coniunctionem seu identitatem rerum; et iudicium negativum ideo dividit quia negat illam rerum identitatem seu coniunctionem, nempe affirmat earumdem inter se divisionem (Cf. VI Metaphys. lect. IV).

ε) In XII Metaphysicae. Ita Piana. At codd. ABC: in XI Metaphysicorum, seu Metaphysicae. In Commentariis s. Thomae sententia ista Aristotelis habetur XII Metaphys. lect. VII; at in ed. Didot est lib. XI, cap. VII, n. 3.: Ἔστι δὲ τ ἐν καὶ τὸ πλοῦν. Notandum est opus Metaphysicae Aristotelis varie a variis fuisse in X, vel XI vel XII libros, imo etiam in XIII, et XIV divisum. Quae divisionum varietas sicut et quaestiones de authentia quarumdam partium huius Operis haud s. Thomam latuerunt, ut data occasione demonstrabimus. Interea remittimus criticum lectorem ad lect. XII, lib. III De anima. Sed haec in unisse sufficiat: haec enim quaestio suum habet locum in Metaphysica Aristotelis.

ζ) Est bonum intellectus. Unus codex E legit: est obiectum intellectus; cui lectioni consentire videtur C, sed corrigitur per bonum. Quae lectio verum enunciat, eamque passim adoptat et explicat s. Thomas dicendo: verum est obiectum intellectus. Etenim quia verum est obiectum intellectus, et obiectum cuiusque facultatis est eius perfectio et bonum; ideo dicitur quod verum sit bonum intellectus. Utraque ergo lectio vera est; at hoc loco retinenda est lectio Piana, quia s. Thomas citat VI Ethicorum (cap. II, n. 3), et ib. lect. II ipsemet habet: Verum absolutum est bonum eius (intellectus), et falsum absolutum est malum ipsius.

Attendat tamen novitius et, ex eo quod verum dicitur bonum seu obiectum intellectus, non inferat (sicut quidam erronee intulerunt) ens haud intelligi a nobis posse nisi ratio veri intelligatur, eo modo quo visus e. g. non videt sensibile nisi sub ratione colorati. Haec enim illatio est contra veritatem et contra mentem s. Thomae. - Est contra veritatem: nam verum idem realiter est ac ens, eo nempe sensu quod verum est ipsum ens, addita relatione rationis, quae relatio est ordo seu respectus ad intellectum, sicut hic docet s. Thomas. Atqui absolutum per se intelligitur sine sua relatione quae ipsi a ratione superadditur, imo praeintelligitur sua relationi. Ergo ens potest intelligi imo et intelligitur antequam intelligatur eius ratio veri, seu relatio ad intellectum. - Est contra mentem s. Thomae: ipse enim p. I, qu. XVI, artic. III ad 3 docet: « Cum dicitur quod ens non potest apprehendi sine ratione » veri, hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo, ita quod non apprehendatur ens, nisi ratio veri assequatur apprehensionem entis. Et sic » locutio habet veritatem (et hoc sensu verum dicitur bonum intellectus). » Alio modo, posset sic intelligi quod ens non posset apprehendi, nisi » apprehenderetur ratio veri. Et hoc falsum est. Sed verum non potest » apprehendi, nisi apprehendatur ratio entis, quia ens cadit in ratione » veri (nam et ratio veri est ens). Et est simile, sicut si comparemus » intelligibile ad ens: non enim potest intelligi ens, quin ens sit intelligibile. Sed tamen potest intelligi ens, ita quod non intelligatur eius » intelligibilitas. Et similiter ens intellectum est verum, non tamen » intelligendo ens, intelligitur verum. »

η) Considerandum autem etc. Principium quod heic enunciatur et saepe saepius inculcatur a s. Thoma, maximi momenti est; quippe quod in ipso philosophia nostra tota fundatur. Principium est: Res naturalis non dicitur esse vera per comparationem ad intellectum nostrum, scilicet veritas rei non efficitur ab intellectu nostro, et ideo ab ipso ut a causa non dependet. - Ratio est quia ens et verum convertuntur, seu sunt realiter una eademque res, quamvis per rationem distinguantur, videlicet quamvis ratio nostra distinguat in ente conceptum veritatis a conceptu entitatis eius. Ex quo consequitur quod si intellectus noster efficeret rem quoad suam veritatem, efficeret etiam eam quoad suam entitatem; consequenter tantum haberet res de entitate et veritate quantum ei daretur ab intellectu. Et quia intellectus rem efficeret, quatenus eam intelligeret, et a simul eam intelligeret quatenus eam efficeret; impossibile foret rem non esse id quod intelligitur ab intellectu. In hac autem conformitate intellectus nostri iudicantis cum re consistit veritas nostrae cognitionis. Ergo impossibile foret falsitatem inesse iudiciis nostris; etiamsi de una eademque re iudicia opposita enun-

claremus: quia etiam in iudiciis oppositis res, quia efficitur a nobis, non aliter est quam a nobis enunciatur. Quae cum sint absurda, sequitur entitatem et veritatem rei non effici ab intellectu nostro; sed veritatem intellectus nostri, hoc est nostrarum cognitionum, causari ab entitate et veritate rei: cui si iudicia nostra conformantur, vera sunt; si non conformantur falsa sunt. Ex his sequuntur duo corollaria, quae ipse s. Thomas tradit: Primum corollarium est quod res naturales dicuntur verae per comparationem ad intellectum nostrum, non quidem essentialiter (quia non a nobis habent rationem entitatis), neque formaliter (quia non a nobis habent rationem formalem veritatis), sed causaliter, quia revera ex ipsis, ut a causis generatur in nobis cognitio vera, quando eas cognoscimus, ut in seipsis sunt. Alterum corollarium est quod res (et consequenter intellectus noster, et ipsae ideae nostrae, quae etiam res quaedam sunt) dicuntur esse verae formaliter per ordinem essentialem ad intellectum divinum, non secus ac effectus dicitur essentialiter per ordinem ad suam causam. Ens enim et verum, ut dictum est, quamvis ratione differant, realiter tamen sunt idem. Porro res omnes creatae a Deo sunt, a quo ad existentiam sunt productae. Et quia Deus per intellectum agit, necesse est ut ipsarum rerum ideae in mente divina ab aeterno extiterint, ad quarum similitudinem facta dicantur quaecumque creata sunt; sicut in mente artificis ideam praeexistere necesse est, quae est exemplar ideale ad cuius similitudinem artifex exterius operatur. Igitur quia Deus infinitus est in agendo sicut et in intelligendo, non possunt res creatae non conformari ideis illis, in quarum conformitate veritas earum consistit; sicut veritas nostrae cognitionis consistit in conformitate cum re cognita, seu consistit in eo quod a nobis res dicatur esse sicut in seipsa est.– Hinc res naturales sunt quasi mediae inter intellectum nostrum et intellectum divinum; ad intellectum nostrum comparantur ut causae et mensura nostrae veritatis; ad intellectum vero divinum ut mensurata et effectus ad mensuram et causam (Cf. Summ. theol. p. I, qu. XVI, artic. I; et Qq. disp. De veritate, q. I, artic. II).

θ) In intellectu practico. Cod. A: in intellectu praedicto: quae lectio cum sit manifeste falsa, quia supra dictum est de intellectu speculativo, cui in hac secunda parte s. Thomas opponit intellectum practicum, ideo in margine lectio corrigitur: in intellectu divino. Sed et ipsa correctio falsa est, ut patet exemplo de artifice, cuius intellectus practicus est causa operis artificiosi. Adde quod de intellectu divino, cui omnes res creatae comparantur sicut artificialia ad artem, in sequenti numero disseritur.

ι) Et quia omnia etiam naturalia comparantur etc. Ita legimus cum codd. BCDE.– A: et quia omnia entia naturalia etc.– Omnes edd. Ven. et P. habent: et quia omnia etiam naturaliter comparantur etc. Lectio cod. A bona est.– Videat autem lector num codd. ex quibus desumpserunt lectionem edd. citatae legerint aut sicut codices nostri, aut: et quia omnia entia naturaliter comparantur etc.

κ) Arti divinae conformatur. Hanc lectionem codd. praetuli lectioni Pianae: arti divinae comparatur: non enim formaliter loquendo in comparatione, sed in conformatione cum arte divina veritas rerum naturalium consistit. Veritas enim, ut superiori numero, et alibi saepe s. Thomas docet, est conformitas rei et intellectus. Hinc in prima parte Summae theol. qu. XVI, artic. I: Res naturales dicuntur esse verae, secundum quod assequuntur similitudinem specierum, quae sunt in mente divina.

λ) Cognoscere autem praedictam conformitatis habitudinem etc. Non uno sensu accipitur haec cognitio conformitatis intellectus cognoscentis cum re cognita, in qua conformitatis cognitio s. Thomas ponit veritatem subiectivam seu logicam. Profunde, ut assolet, hac de re agit Caietanus in p. I, qu. XVI, artic. II, § Ad evidentiam etc. Verum quae ibi doctissimus Cardinalis copiose disserit, compendio hic a s. Thoma traduntur, aiendo quod cognoscere praedictam conformitatis habitudinem est iudicare ita esse in re vel non esse, nempe esse in ipsa re identitatem, quam mens asserit iudicio affirmativo, vel non esse identitatem rerum, quam negat iudicio negativo (Cf. lect. IV in VI Metaphysic.).

μ) Qui iudicat de conformitate etc.– P.: qui iudicat de re secun-

dum conformitatem in intellectu componente vel dividente. Editores Piani hanc lectionem, ut mihi videtur, desumpserunt ex editione b, sed aliquantulum est intricata. Altera ed. a est etiam intricata: qui iudicat esse conformitate rerum et intellectus componendo et dividendo: nisi forte irreperit ex typographi incuria esse conformitate loco de conformitate. – Veneta c et aliae 1526, 1557 legunt cum codd. DE: qui iudicat de conformitate rerum et intellectus componendo et dividendo. Quae lectio perspicua est et fere eadem cum lect. codd. ABC: qui iudicat de conformitate rerum intellectus componendo et dividendo. Coniunctionem et amanuensium oscitantia omisit. Patet ergo lectionem de conformitate ab omnibus codd. uniformiter exhiberi item a duabus Venetis edd. saec. XV et XVI; rerum et intellectus componendo et dividendo legit etiam tum in citatis edd., tum in codd. Unde lectionem istam et propter formae perspicuitatem et propter codd. auctoritatem suffecimus Pianae.

v) Secundo probat per signum. Ita codd. – P.: secundo manifesta-tum probat per signum. – Et quia de signis, quibus simplices mentis conceptus manifestantur sermo impraesentiarum est, opportunum ducimus ex Philopono declarare diversa nomina quibus signa illa appellantur in schola: « Scito (inquit) terminum, vocem simplicem, dictionem, nomen, » verbum, subiecto non, sed habitu quamdam relatione differre. Quando » enim dictio ratiocinationis pars fuerit, terminus dicitur: quando pars » propositionis, dictio: quando huius subiectum, nomen: quando enun- » ciatum de subiecto, verbum: quando vox simpliciter significans, vox » simplex » (Commentar. super libros Priorum... Lucilli Phylalthaei latinitate donata. Lib. I, col. 10 Venetiis 1560).

‡) Sicut cum homo vel album dicitur etc. Est lectio P. – ACDE: sicut cum dico, homo vel album. – Cod. B: sicut cum dicit, homo etc. – Infra vero cod. A: non enim habet adhuc verum vel falsum. – Codd. BCDE: non enim adhuc est verum vel falsum.

Circa autem comparationem institutam inter voces et intellectiones notandum est, quod non sic accipienda est quasi in ipsis vocibus sive simplicibus sive compositis sit veritas vel falsitas non secus ac in intellectu. Ut enim docet s. Thomas in par. I, qu. xvi, artic. vii, veritas enunciabilium non est aliud quam veritas intellectus: enunciabile enim est in intellectu et est in voce. Secundum autem quod est in intellectu habet per se veritatem, sed secundum quod est in voce, dicitur verum enunciabile secundum quod significat aliquam veritatem intellectus, non propter aliquam veritatem in enuntiabili existentem sicut in subiecto. (Cf. lect. vii, n. 3).

°) Et quod sine compositione et divisione non possit verum vel falsum esse. Ita editores Piani cum ed. c. – Duae aliae edd. ab: in quo statim falsitas apparet et sine compositione et divisione posset verum vel falsum esse. Quae est lectio codd. DE, nisi quod uterque habet: sed sine compositione et divisione posset etc. Cod. A: in quo statim falsitas apparet, sed sine compositione et divisione non posset esse verum vel falsum. – Cod. C: in quo statim falsitas appareret, sed sine compositione et divisione posset esse verum vel falsum etc. Denique B: in quo statim falsitas apparet, si sine compositione et divisione posset esse verum vel falsum. Quae ultima lectio, mutato ex cod. C apparet in appareret, mihi vera videtur et adoptanda. – « Ad demonstrandam vim simplicis nominis, inquit Boethius, quod omni » veritate atque mendacio careat, tale in exemplo posuit nomen, cui » res nulla subiecta sit. Quod si quid verum vel falsum unum nomen » significare posset, nomen, quod eam rem designat, quae in rebus » non sit, omnino falsum esset; sed non est; non igitur ulla veritas » falsitasque in simplici unquam nomine reperietur. Nec illud parvae » curae fuit nomen non ponere quod omnino nihil significaret, sed cum » significaret quiddam, tamen verum aut falsum esse non posset, ut » non videretur veritatis falsitatisque causa esse, eo quoniam nihil si- » gnificaret » (In lib. De interpretatione, Ed. II, lib. I, § De signis, pag. 307). Hanc Boethii expositionem paucis complectitur s. Thomas, cum ait: Signanter autem etc., eamque exhibet lectio a nobis proposita.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.