Book I, lectio VIIDE ENUNCIATIONIS DEFINITIONE

St Thomas Aquinas, In libros Peri hermeneias expositio · Aristotle, On Interpretation ch. 4 · 17a2–7

Aristotle's text

Enunciativa vero non omnis, sed illa in qua verum vel falsum est; non autem omnibus inest, ut deprecatio oratio quidem est, sed neque vera neque falsa. Caeterae igitur relinquantur: rhetoricae enim vel poeticae convenientior est consideratio. Enunciativa vero praesentis speculationis est.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Textus argumentum, eiusque divisiones et subdivisiones.— 2. Omne instrumentum oportet definiri ex fine ad quem destinatur; ergo oratio enunciativa debet definiri ex eo quod sit significativa veritatis vel falsitatis iudicii mentalis.— 3. Corollarium. Verum et falsum sunt in enunciatione sicut in signo: in mente sicut in subiecto cognoscente: in re sicut in causa (Cf. lect. III, n. 6. et seqq.).— 4. Sola enunciativa oratio, quae etiam indicativa et suppositiva dicitur, significat verum vel falsum, quia ipsa sola absolute significat conceptum intellectus, in quo est verum vel falsum, nempe iudicium.— 5. Praeter orationem enunciativam sunt necessariae etiam aliquae aliae orationis species, quae tamen quia non significant iudicium, non continent logice neque verum neque falsum.— 6. De sola enunciativa oratione proprie agit demonstrator, quia ad suum finem non utitur nisi orationibus significantibus res secundum quod earum veritas est in anima.

St Thomas's commentary

1. Postquam Philosophus determinavit de principiis enunciationis, hic incipit determinare de ipsa enunciatione. Et dividitur pars haec in duas: in prima, determinat de enunciatione absolute; in secunda, de diversitate enunciationum, quae provenit secundum ea quae simplici enunciationi adduntur; et hoc in secundo libro; ibi: Quoniam autem est de aliquo affirmatio etc. - Prima autem pars dividitur in partes tres. In prima, definit enunciationem; in secunda, dividit eam; ibi: Est autem una prima oratio etc.; in tertia, agit de oppositione partium eius ad invicem; ibi: Quoniam autem est enunciare etc. Circa primum tria facit: primo, ponit definitionem enunciationis; secundo, ostendit quod per hanc definitionem differt enunciatio ab aliis speciebus orationis; ibi: Non autem in omnibus etc.; tertio, ostendit quod de sola enunciatione est tractandum; ibi: Et caeterae quidem relinquantur.

2. Circa primum considerandum est quod oratio, quamvis non sit instrumentum alicuius virtutis naturaliter operantis, est tamen instrumentum rationis, ut supra dictum est. Omne autem instrumentum oportet definiri ex suo fine, qui est usus instrumenti: usus autem orationis, sicut et omnis vocis significativae est significare conceptionem intellectus, ut supra dictum est: duae autem sunt operationes intellectus, in quarum una non invenitur veritas et falsitas, in alia autem invenitur verum vel falsum. Et ideo orationem enunciativam definit ex significatione veri et falsi, dicens quod non omnis oratio est enunciativa, sed in qua verum vel falsum est. Ubi considerandum est quod Aristoteles mirabili brevitate usus, p et divisionem orationis innuit in hoc quod dicit: Non omnis oratio est enunciativa, et definitionem enunciationis in hoc quod dicit: Sed in qua verum vel falsum est: ut intelligatur quod haec sit definitio enunciationis, Enunciatio est oratio, in qua verum vel falsum est.

3. Dicitur autem in enunciatione esse verum vel falsum, sicut in signo intellectus veri vel falsi: sed sicut in subiecto est verum vel falsum in mente, ut dicitur in VI Metaphysicae, in re autem sicut in causa: quia ut dicitur in libro Praedicamentorum, ab eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est.

4. Deinde cum dicit: Non autem in omnibus etc., ostendit quod per hanc definitionem enunciatio differt ab aliis orationibus. Et quidem de orationibus imperfectis manifestum est quod non significant verum vel falsum, quia cum non faciant perfectum sensum in animo audientis, manifestum est quod perfecte non exprimunt iudicium rationis, in quo consistit verum vel falsum. His igitur praetermissis, sciendum est quod perfectae orationis, quae complet sententiam, quinque sunt species, videlicet Enunciativa, Deprecativa, Imperativa, Interrogativa et Vocativa (Non tamen intelligendum est quod solum nomen vocativi casus sit vocativa oratio: quia oportet aliquid partium orationis significare aliquid separatim, sicut supra dictum est; sed per vocativum provocatur, sive excitatur animus audientis ad attendendum; non autem est vocativa oratio nisi plura coniungantur; ut cum dico, o bone Petre). Harum autem orationum sola enunciativa est, in qua invenitur verum vel falsum, quia ipsa sola absolute significat conceptum intellectus, in quo est verum vel falsum.

5. Sed quia intellectus vel ratio, non solum concipit in seipso veritatem rei tantum, sed etiam ad eius officium pertinet secundum suum conceptum alia dirigere et ordinare; ideo necesse fuit quod sicut per enunciativam orationem significatur ipse mentis conceptus, ita etiam essent aliquae aliae orationes significantes ordinem rationis, secundum quam alia diriguntur. Dirigitur autem ex ratione unius hominis alius homo ad tria: primo quidem, ad attendendum mente; et ad hoc pertinet vocativa oratio: secundo, ad respondendum voce; et ad hoc pertinet oratio interrogativa: tertio, ad exequendum in opere; et ad hoc pertinet quantum ad inferiores oratio imperativa; quantum autem ad superiores oratio deprecativa, ad quam reducitur oratio optativa: quia respectu superioris, homo non habet vim motivam, nisi per expressionem sui desiderii. Quia igitur istae quatuor orationis species non significant ipsum conceptum intellectus, in quo est verum vel falsum, sed quemdam ordinem ad hoc consequentem; inde est quod in nulla earum invenitur verum vel falsum, sed solum in enunciativa, quae significat id quod mens de rebus concipit. Et inde est quod omnes modi orationum, in quibus invenitur verum vel falsum, sub enunciatione continentur: quam quidam dicunt indicativam vel suppositivam. Dubitativa autem ad interrogativam reducitur, sicut et optativa ad deprecativam.

6. Deinde cum dicit: Caeterae igitur relinquantur etc., ostendit quod de sola enunciativa est agendum; et dicit quod aliae quatuor orationis species sunt relinquendae, quantum pertinet ad praesentem intentionem: quia earum consideratio convenientior est rhetoricae vel poëticae scientiae. Sed enunciativa oratio praesentis considerationis est. Cuius ratio est, quia consideratio huius libri directe ordinatur ad scientiam demonstrativam, in qua animus hominis per rationem inducitur ad consentiendum vero ex his quae sunt propria rei; et ideo demonstrator non utitur ad suum finem nisi enunciativis orationibus, significantibus res secundum quod earum veritas est in anima. Sed rhetor et poëta inducunt ad assentiendum ei quod intendunt, non solum per ea quae sunt propria rei, sed etiam per dispositiones audientis. Unde rhetores et poëtae plerumque movere auditores nituntur provocando eos ad aliquas passiones, ut Philosophus dicit in sua Rhetorica. Et ideo consideratio dictarum specierum orationis, quae pertinet ad ordinationem audientis in aliquid, cadit proprie sub consideratione rhetoricae vel poëticae, ratione sui significati; ad considerationem autem grammatici, prout consideratur in eis congrua vocum constructio.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

α) Omne autem instrumentum oportet definiri ex suo fine. Cod. A: definiri debet ex suo fine. — Quod s. Thomas affirmat de instrumento, est dicendum de omni eo quod est propter finem aliquem, ut scilicet ex exigentia finis petatur ratio eius definitionis. « In omnibus, inquit s. Doctor, » quae sunt propter finem definito, quae est per causam finalem, est ratio » definitionis, quae est per causam materialem (ex qua res est) et me- » dium probans ipsam (quia scilicet talis res esse debet, qualem exigit » finis ad quem ordinatur): propter hoc enim oportet ut domus fiat ex » lapidibus et lignis, quia est operimentum protegens nos a frigore et » aestu » (In I Poster. analytic., lect. IV). — Et haec doctrina philosopho necessaria est, et magis late patet quam prima fronte videatur. Nonnulli, duce Bacone a Verulamio, notarunt Aristotelem et Scholasticos quod in causis finalibus anchoram fixerint; sed huic accusationi facilis est responsio. Et imprimis negamus quod Scholastici omnia per causas finales definiverint: in metaphysicis enim principia, ex quibus res constituuntur et ad invicem ordinantur summa diligentia quaerebant; in rebus autem physicis ac psychologicis observationem factorum diligenti studio prosequebantur. Ubicumque vero quis per analysim contraire moliebatur principiis universalibus rationis, aut haec metri criterio sensuum, Scholastici repugnabant et merito: nam neque analysis vera est si contradicat principiis abstractis per se notis, cum veritas veritati non opponatur, neque iudicium veritatis est committendum sensibus, cum rationis sit proprium. — Deinde concedimus Scholasticos plurimum valuisse in expendendis causis finalibus atque in explicandis per ipsas naturae operibus; sed hac de causa non vituperandi sed laudandi sunt. Etenim opus naturae est opus intelligentiae divinae; et ideo ita ad finem ordinatum et unicuique rei talis indita sit natura, qualem ratio finis uniuscuiusque postulat. Quocirca sicut merito dicimus a priori quod si

e.g., caput est a natura capillis coopertum, procul dubio capilli non sunt inutiles, sed ad aliquem finem a Creatore naturae ordinati; ita cognitio hoc fine immediato, recte per ipsum explicamus existentiam capillorum in capite, qui ideo sunt et tales sunt, quia finis ille requirit eos esse et ita esse. Hinc causas finales sapiens non potest praeterire: esset enim idem ac sentire naturam non esse ordinatam ad finem, et consequenter non esse opus intelligentiae, sed casus et temeritatis. — Non diffiteor hac in re abusus irrepere posse et de facto irrepsisse, sicut quando ad arbitrium fingitur finis immediatus; at etiam in ratiocinio sunt abusus, et tamen ratiocinationem necessariam in scientiis omnes proclamamus: abusus enim sunt tollendi, rectus autem rerum usus retinendus.

β) Est significare conceptionem intellectus, ut supra dictum est. — Haec verba, ut supra dictum est, desiderantur in editione Piana, et ea adiicimus ex omnibus codd.: qui praeterea habent conceptionem et non conceptum ut legit Piana. — Quae vero immediate sequuntur codd. BC ita legunt: operationes autem intellectus duae sunt in quarum una (B, quarum in una).

γ) Et definitionem enunciationis in hoc etc. Codd. - Piana: et definitionem in hoc etc. Quae lectio falsa non est, sed tamen vocabulum enunciationis, quod explicite habent codd., subintelligit ad sententiae perspicuitatem. — Infra codd. AB legunt: ut intelligatur haec esse definitio enunciationis, Enunciatio etc. (A, scilicet, enunciatio etc.). — C: ut intelligatur hanc esse definitionem enunciationis, Enunciatio etc. Enunciatio, propositio, vocabula sunt quae frequenter in scientiis occurrunt, nec subiecto seu realiter inter se significanter differunt, « sed quadam solum comparatione et relatione. Haec enim propositio, » verbi causa, - animus (est) immortalis, - enunciatio est, quando ali- » quid significandi dumtaxat causa sumitur; quando vero conclusionis

» gratia, ut ratiocinationis pars praeponitur, propositio vocatur, quoniam » constare ratiocinationem ex duabus propositionibus arbitramur » (Philopon. in I Prior., cap. II, col.18.- Cf. c. I, col. 10.- Ven. 1560). Quae cum ita sint, vocabulis enunciatio et propositio promiscue utuntur philosophi. δ) Nomen vocativi casus sit etc. - Codd.: nomen vocativi casus prolatum sit etc.- Supra ABC legunt: non enim intelligendum est: at non datur a s. Thoma ratio quare inter species orationis perfectae sit adnumeranda vocativa; sed explicatur quando habeatur oratio vocativa. Unde ectio P., non tamen, est retinenda, quae est etiam aliorum codd. et omnium edd. Ven. - Infra codd. BC legunt: quia oportet aliquid partium significare separatim. ε) Concipit in seipso veritatem rei tantum. Adverbium tantum deest in codd. necnon in Veneta editione c et altera Venet. 1526. - Illud habent edd. Venetae ab, quas sequitur Piana.- Revera post non solum, adverbium tantum redundare videtur. ζ) Quae significat id quod mens de rebus concipit. Perspicua est haec lectio, quam ex codd. restituimus. - Piana: quae significat id quod de rebus concipitur.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.