Book I, lectio IXDE OPPOSITIONE AFFIRMATIONIS ET NEGATIONIS ABSOLUTE
Aristotle's text
Quoniam autem est enunciare et quod est, non esse: et quod non est, esse: et quod est, esse: et quod non est, non esse; et circa ea quae sunt extra praesens tempus, similiter omne contingit, quod quis affirmaverit, negare, et quod negaverit, affirmare; quare manifestum est, quoniam omni affirmationi negatio est opposita: et omni negationi affirmatio. Et sit hoc contradictio, affirmatio et negatio oppositae. Dico autem opponi eiusdem de eodem, non autem aequivoce et quaecumque caetera talium determinavimus contra sophisticas importunitates.
The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.
17a25An affirmation is a positive assertion of something about something, a denial a negative assertion.
17a27Now it is possible both to affirm and to deny the presence of something which is present or of something which is not, and since these same affirmations and denials are possible with reference to those times which lie outside the present, 17a30it would be possible to contradict any affirmation or denial. Thus it is plain that every affirmation has an opposite denial, and similarly every denial an opposite affirmation.
17a32We will call such a pair of propositions a pair of contradictories. Those positive and negative propositions are said to be contradictory which have the same subject and 17a35predicate. The identity of subject and of predicate must not be ‘equivocal’. Indeed there are definitive qualifications besides this, which we make to meet the casuistries of sophists.
The paragraphs of the passage, in the translation of E. M. Edghill (The Works of Aristotle translated into English, ed. W. D. Ross, vol. I (Oxford: Clarendon Press, 1928)).
Affirmation is the enunciation of something concerning something, but negation is the enunciation of something from something.2 Since, however, a man may enunciate what is inherent as though it were not,3 and what is not as though it were; that which is, as if it were, and that which is not, as if it were not, and in like manner about times external to the present; it is possible that whatever any one affirms may be denied, and that whatever any one denies may be affirmed, whence it is evident that to every affirmation there is an opposite negation, and to every negation an opposite affirmation.4 Let this be contradiction, affirmation and negation being opposites,5 but I call that opposition which is of the same respecting the same,6 not equivocally, and such other particulars of the kind as we have concluded against sophistical importunities.7
The whole chapters, in the translation of Octavius Freire Owen (London: George Bell & Sons, 1889 (Bohn's Classical Library), vol. I, from the plates of the first edition (London: H. G. Bohn, 1853), same pagination).
Synopsis by the Leonine editors
1. Textus divisio. — 2. Prima diversitas propositionis est ex sua forma, qua enunciatur aliquid esse vel non esse; altera diversitas est per comparationem ad rem enunciatam, ex qua propositio est vera vel falsa.—3. Ergo quatuor modis variari potest enunciatio ut sit vel affirmativa et vera (quod est, esse); vel negativa et vera (quod non est, non esse); vel affirmativa et falsa (quod non est, esse); vel negativa et falsa (quod est, non esse).—4. Esse vel non esse quae affirmantur vel negantur in propositione non solam existentiam vel non existentiam subiecti significant, sed inesse vel non inesse praedicati subiecto.— 5. Quatuor praecitatae differentiae in enunciationibus inveniuntur sive verbum sit praesentis temporis, sive praeteriti vel futuri.— 6. Corollarium. Ergo omne id quod propositione affirmativa affirmatur potest propositione negativa negari; et ideo quaelibet propositio affirmativa habet negativam sibi oppositam.—7. Absoluta oppositio affirmationis et negationis dicitur contradictio.— 8. Conditiones ad contradictionem sunt identitas praedicati et identitas subiecti; identitas, inquam, tum secundum nomen significans, tum secundum rem significatam.— 9. Aliae conditiones; quae, non secus ac superiores hoc generali principio nituntur: ut habeatur contradictio necesse est ut id quod negatio negat sit omnino idem ac illud quod affirmatio affirmat.
St Thomas's commentary
1. Posita divisione enunciationis, hic agit de oppositione partium enunciationis, scilicet affirmationis et negationis. Et quia enunciationem esse dixerat orationem, in qua est verum vel falsum, primo, ostendit qualiter enunciationes ad invicem opponantur; secundo, movet quamdam dubitationem circa praedeterminata et solvit; ibi: In his ergo quae sunt et quae facta sunt etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit qualiter una enunciatio opponatur alteri; secundo, ostendit quod tantum una opponitur uni; ibi: Manifestum est etc. Prima autem pars dividitur in duas partes: in prima, determinat de oppositione affirmationis et negationis absolute; in secunda, ostendit quomodo huiusmodi oppositio diversificatur ex parte subiecti; ibi: Quoniam autem sunt etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod omni affirmationi est negatio opposita et e converso; secundo, manifestat oppositionem affirmationis et negationis absolute; ibi: Et sit hoc contradictio etc.
2. Circa primum considerandum est quod ad ostendendum suum propositum Philosophus assumit duplicem diversitatem enunciationis: quarum prima est ex ipsa forma vel modo enunciandi, secundum quod dictum est quod enunciatio vel est affirmativa, per quam scilicet enunciatur aliquid esse, vel est negativa per quam significatur aliquid non esse; secunda diversitas est per comparationem ad rem, ex qua dependet veritas et falsitas intellectus et enunciationis. Cum enim enunciatur aliquid esse vel non esse secundum congruentiam rei, est oratio vera; alioquin est oratio falsa.
3. Sic igitur quatuor modis potest variari enunciatio, secundum permixtionem harum duarum divisionum. Uno modo, quia id quod est in re enunciatur ita esse sicut in re est: quod pertinet ad affirmationem veram; puta cum Socrates currit, dicimus Socratem currere. Alio modo, cum enunciatur aliquid non esse quod in re non est: quod pertinet ad negationem veram; ut cum dicitur, aethiops albus non est. Tertio modo, cum enunciatur aliquid esse quod in re non est: quod pertinet ad affirmationem falsam; ut cum dicitur, corvus est albus. Quarto modo, cum enunciatur aliquid non esse quod in re est: quod pertinet ad negationem falsam; ut cum dicitur, nix non est alba. Philosophus autem, ut a minoribus ad potiora procedat, falsas veris praeponit: inter quas negativam praemittit affirmativae, cum dicit quod contingit enunciare quod est, scilicet in rerum natura, non esse. Secundo autem, ponit affirmativam falsam cum dicit: Et quod non est, scilicet in rerum natura, esse. Tertio autem, ponit affirmativam veram, quae opponitur negativae falsae, quam primo posuit, cum dicit: Et quod est, scilicet in rerum natura, esse. Quarto autem, ponit negativam veram, quae opponitur affirmationi falsae, cum dicit: Et quod non est, scilicet in rerum natura, non esse.
4. Non est autem intelligendum quod hoc quod dixit: Quod est et quod non est, sit referendum ad solam existentiam vel non existentiam subiecti, sed ad hoc quod res significata per praedicatum insit vel non insit rei significatae per subiectum. Nam cum dicitur, corvus est albus, significatur quod non est, esse, quamvis ipse corvus sit res existens.
5. Et sicut istae quatuor differentiae enunciationum inveniuntur in propositionibus, in quibus ponitur verbum praesentis temporis, ita etiam inveniuntur in enunciationibus in quibus ponuntur verba praeteriti vel futuri temporis. Supra enim dixit quod necesse est enunciationem constare ex verbo vel ex casu verbi. Et hoc est quod subdit: Quod similiter contingit, scilicet variari diversimode enunciationem circa ea, quae sunt extra praesens tempus, idest circa praeterita vel futura, quae sunt quodammodo extrinseca respectu praesentis, quia praesens est medium praeteriti et futuri.
6. Et quia ita est, contingit omne quod quis affirmaverit negare, et omne quod quis negaverit affirmare: quod quidem manifestum est ex praemissis. Non enim potest affirmari nisi vel quod est in rerum natura secundum aliquod trium temporum, vel quod non est; et hoc totum contingit negare. Unde manifestum est quod omne quod affirmatur potest negari, et e converso. Et quia affirmatio et negatio opposita sunt secundum se, utpote ex opposito contradictoriae, consequens est quod quaelibet affirmatio habeat negationem sibi oppositam et e converso. Cuius contrarium illo solo modo posset contingere, si aliqua affirmatio affirmaret aliquid, quod negatio negare non posset.
7. Deinde cum dicit: Et sit hoc contradictio etc., manifestat quae sit absoluta oppositio affirmationis et negationis. Et primo, manifestat eam per nomen; secundo, per definitionem; ibi: Dico autem etc. - Dicit ergo primo quod cum cuilibet affirmationi opponatur negatio, et e converso, oppositioni huiusmodi imponatur nomen hoc, quod dicatur contradictio. Per hoc enim quod dicitur, et sit hoc contradictio, datur intelligi quod ipsum nomen contradictionis ipse imposuerit oppositioni affirmationis et negationis, ut Ammonius dicit.
8. Deinde cum dicit: Dico autem opponi etc., definit contradictionem. Quia vero, ut dictum est, contradictio est oppositio affirmationis et negationis, illa requiruntur ad contradictionem, quae requiruntur ad oppositionem affirmationis et negationis. Oportet autem opposita esse circa idem. Et quia enunciatio constituitur ex subiecto et praedicato, requiritur ad contradictionem primo quidem quod affirmatio et negatio sint eiusdem praedicati: si enim dicatur, Plato currit, Plato non disputat, non est contradictio; secundo, requiritur quod sint de eodem subiecto: si enim dicatur, Socrates currit, Plato non currit, non est contradictio. Tertio, requiritur quod identitas subiecti et praedicati non solum sit secundum nomen, sed sit simul secundum rem et nomen. Nam si non sit idem nomen, manifestum est quod non sit una et eadem enunciatio. Similiter autem ad hoc quod sit enunciatio una, requiritur identitas rei: dictum est enim supra quod enunciatio una est, quae unum de uno significat; et ideo subdit: Non autem aequivoce, idest non sufficit identitas nominis cum diversitate rei, quae facit aequivocationem.
9. Sunt autem et quaedam alia in contradictione observanda ad hoc quod tollatur omnis diversitas, praeter eam quae est affirmationis et negationis: non enim esset oppositio si non omnino idem negaret negatio quod affirmavit affirmatio. Haec autem diversitas potest secundum quatuor considerari. Uno quidem modo, secundum diversas partes subiecti: non enim est contradictio si dicatur, aethiops est albus dente et non est albus pede. Secundo, si sit diversus modus ex parte praedicati: non enim est contradictio si dicatur, Socrates currit tarde et non movetur velociter; vel si dicatur, ovum est animal in potentia et non est animal in actu. Tertio, si sit diversitas ex parte mensurae, puta loci vel temporis; non enim est contradictio si dicatur, pluit in Gallia et non pluit in Italia; aut, pluit heri, hodie non pluit. Quarto, si sit diversitas ex habitudine ad aliquid extrinsecum; puta si dicatur, decem homines esse plures quoad domum, non autem quoad forum. Et haec omnia designat cum subdit: Et quaecumque caetera talium determinavimus, idest determinare consuevimus in disputationibus contra sophisticas importunitates, idest contra importunas et litigiosas oppositiones sophistarum, de quibus plenius facit mentionem in I Elenchorum.
No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.
Notes of the Leonine editors
α) Prima autem pars etc. Est lectio codd. - In edd. Piana et Ven. legitur: prima adhuc dividitur in duas. Primo determinat etc... Secundo etc.—In eisdem etiam codd. habetur: in secunda parte. Freti denique eorumdem codd. auctoritate supra, post praedeterminata (B, praedicta), adiecimus et solvit (E: et solvit eam); quae desunt in Piana. β) Secundum congruentiam rei etc.—Codd. DE: secundum congruentiam ad rem.—ABC: secundum convenientiam ad rem etc.
γ) Quod in re non est. Ita legunt codd., et bene, uti patet ex his quae immediate praecedunt et sequuntur.—Piana legit: alio modo, cum enunciatur aliquid non esse quod est.—BC oscitanter omittunt superiora verba: quod pertinet ad affirmationem veram, sicut infra omittunt cum A: quod pertinet ad negationem falsam, et legunt: ut si dicatur (A, ut cum dicitur) nix non est alba: quod (C, quae) est negatio falsa.
δ) Opponitur negativae falsae, sicut infra dicitur quod negativa vera opponitur affirmationi falsae.—Piana cum edd.Ven.saecul. XV et XVI legit: opponitur negativae; sed opponitur negativae falsae optime habent codd.—Deinde et quam primo posuit ex eisdem codd. et ed. a substituimus lectioni Pianae et aliarum edd. Ven.: quam posuit in primo; quae lectio est impropria et obscura.—Cod. D: quae opponitur secundum negationem falsae, quam primo posuit. Melior quoque nobis videtur codd. lectio, infra: quae opponitur secundae, scilicet affirmationi (ADE melius, affirmativae) falsae etc.
ε) In propositionibus. Haec verba quae supplemus ex codd. omnibus desunt in Piana, cuius propterea lectio, inveniuntur, in quibus etc., non-nihil obscuritatis habet: non enim scitur cui praecise referri, vi formae, debeat relativum illud, in quibus. Satis insuper ex immediate sequentibus indicatur (in enunciationibus etc.) deesse in propositionibus.—Praeterea cum codd. ABCE legimus paulo supra: et sicut istae quatuor etc.— Cod. D: et sicut ipsae quatuor etc.—Piana: et sicut quatuor etc.
ζ) Manifestum est ex praemissis. Est lectio omnium codd.—Piana et Ven. edd.: ostensum est in praemissis. Atqui si ostensum est in praemissis, inutile foret iterum hoc loco ostendere. Ostenditur tamen (non enim etc.), et quasi corollarium ex his infertur, quae in praemissis fuerunt probata. Hinc A: et quia ita est, sequitur concludi quod omne quod quis affirmaverit etc.—Codd.BE: et quia ita est, sequitur quod contingit etc.— D: et quia ita est, sequitur quod convenit omne quod quis etc.;—C: et quia ita est, quod contingit omne quod quis etc. Quae lectio videtur requirere sequitur, quod alii codd. habent.—Cum codd. ABCE legimus immediate infra: non enim potest affirmari nisi vel quod est etc., quae est lectio indicata ex altera parte, vel quod non est.—Piana: non enim potest affirmari nisi aliquid quod est etc.—Cod. D: non enim potest affirmari nisi secundum quod est etc.
η) Ut Ammonius dicit: «Hanc enim affirmationis pugnam cum negatione vocandam Aristoteles contradictionem censet, perinde quasi » nomen ipse hoc illi imposuerit.., ut declarat cum ait: Sitque hoc contradictio: tametsi neque in affirmatione, neque in negatione vel enunciatione huiusmodi quicquam locutus. Siquidem vel apud apprime divinum Platonem horum quodlibet positum nomen reperias, sicut plurima quoque ex iis praecepta, quae hoc libro de enunciative orationis principiis traduntur, cum locis apud ipsum pluribus dispersa invenias, tum vel maxime in Sophista» (In lib. De interpretatione, sect. I, §. De affirmatione etc. fol. 12, col. 3, ed. cit.). Fatemur equidem plura ex iis quae Aristoteles de logica tradit praecepta in Sophista aliisque Platonis libris inveniri; dispersa tamen, ut Ammonius recte animadvertit; imo sic perexiliter, inquit Georgius Trapezuntius, ac tenuiter, rariterque factum est (a Platone in iis quae ad dialecticam pertinent), ut casui non consilio et rationi attribuendum esse contenderim. Neque existimo huius Scriptoris iudicium detrectandum esse cum ait: «Quodque admirabilius est, pauca nimium et ipsa confusa ex antiquioribus (Aristoteles) accepit. In dialecticis autem nihil penitus: nec enim, ut ipse in codicis calce testatur, aliquid hac de re aut scriptum aut dictum erat, unde facto gradu ad maiora posset aspirare, nisi forte de cavillatoria et sophistica disputatione. Quare non iniuria motus quoque fuisse videtur, adeo ut gratias sibi habendas, a posteris putaverit, idque libere non fuerit veritus postulare, tum quia solus totum hoc disserendi negotium excogitavit, inchoavit, perfecit, scripsit, edidit, tum quia facilis ad omnia rationis negotia via et quasi trita, communisque cuique constitutura» (Comparatio Platonis et Aristotelis, lib. I, cap. IV Venetiis 1523, per Iacobum Pentium de Leuco).
θ) Socrates currit, Plato non currit. Est lectio codd.—Editio Piana: Socrates currit et Plato non currit et non disputat. Sed non disputat manifeste est superfluum, quia est unice sermo de identitate subiecti necessaria in propositionibus contradictoriis.—Supra vero legimus etiam cum BCDE: Plato currit, Plato non disputat; eamdemque lectionem habet A, quamvis erronee omittat negationem: Plato currit, Plato disputat.—P.: Plato currit et non disputat.
ι) Nam si non sit idem nomen etc. Ita P. cum BCDE.—Cod. A: nam si nomen sit idem et res diversa, manifestum est etc. Quae lectio est falsa, ut patet ex contextu: in hac enim prima parte sermo est de identitate nominis; in altera vero (similiter etc.) de identitate rei.
x) Sunt autem et quaedam etc. Est lectio explicita codd. ABCE-Piana et edd. Ven. totam hanc periodum sub alia forma exhibent, nempe: « Sunt autem et quaedam alia in contradictione observanda ad hoc quod » omnis diversitas quae est affirmationis et negationis habeatur; non » enim esset contradictio si non omnino idem negaret negatio quod affir- » matio affirmaret. » Lectio codd. est praeferenda. Vult enim s. Thomas oppositionem inter propositiones contradictorias in eo sitam esse quod idem omnino sit quod una propositio affirmat et quod altera negat; ergo illud idem nullam diversitatem pati debet, sed omnino immutatum perseverare in utraque propositione, ut tota diversitas in affirmatione et
negatione consistat ( Cf. lect. xi, nn. 4 et 7). — Cod. D quamvis in aliqua parte corrupte, eamdem tamen lectionem aliorum codd. exhibet: sunt autem...tollatur omnis aversitas et eam praeter quam est affirmationis et negationis. In caeteris conformis est lectioni a nobis adoptatae.
λ) Haec omnia designat (Aristoteles) cum subdit; codd. – D: cum dicit. – Ed. Piana: haec omnia designantur cum subditur. – Immediate supra cod. A: decem homines esse multos ut ad domum non coeant, ut ad forum; – BC: decem homines esse multos ut ad domum, non autem ut ad forum,