PG 10, col. 1107

Spiritus enim est vita, et sancta formatio univer-
sorum. Hunc Deus per Filium emittens, creaturam
sibi assimilat.
Unus igitur Pater Deus, unus Filius Verbum,
unus Spiritus vita, sanctificatio universorum. Et
neque Dens alius, ut Pater; neque Filius alius,
ut Verbum Dei, neque Spiritus alius, ut vivificans
et sanctilicans. lmo etsi sancti vocantur dii. et filii,
et spiritus, non tamen implentur Spiritu, neque
similes sunt Filio et Deo. Siquis vero sic dicit
Filium esse Deum. tanquam ipsum etiam plenum
divinitate, et non tanqu—am genitum ex divinitate
ncgavit Verbum, negavit sapientiam, amisit cogni-
tionem Dei, cecidit in culturam creaturae, appre-
hendit impietatem gentilium. et ad hanc reversus
cst; Iudaeorum incredulitatem imitatus est, qui
cum existimarent Verbum Dei esse [ilium huma-
num (1), non crediderunt Deum esse, neque Filium
Dei confessi sunt. Est autem impium cogitare Ver-
bum Dei tanquam humanum; ct opera per eum
facta manere, non manente ipso. Siquis vero dicat
operari Christum omnia jussu Verbi, Verbum Dei
otiosum faciet, et ordinem Domini in servitutem
mutabit. Servus enim est, cui jubctur, etquod
creatum eat, ad creandum minime idoneum est.
Non enim ullo modo creatura: exaequari desinet,
ut sicut ab illo creatum est, sic ipsum alia creet.
Rursus, cum quis dixerit esse Spiritum sanctum
opus sanctificatum, non amplius poterit intelligere
omnia in Spiritu sanctificata; qui enim unum san-
ctilicavit sanctificat etiam omnia. Negat igitur I‘on-
tem sanctificationis Spiritum sanctum, qui eum
privat potestate sanctificandi; et prohibetur, ne
eum Patri ct Filio annumeret; ac sanctum bapti-
sma rcjicit; et amplius sanctam et venerandam
Trinitatem non confitebitur. Aut enim in naturali
et vera gloria tota Trinitas intelligenda est; aut
unitatem, et non amplius Trinitatem dicere coge-
mur; aut cogentur non annumerarc Creatori creata
opera , neque Domino universorum creaturas,
neque sanctificanti sanctificata. sicut neque Tri—
nitati ullum opus creatum annumeratur; at in
nomine sancta: Trinitatis baptisma fit, et in-
vocatio et cultus. Si enim tres sunt gloriae, (iant
tres cultus apud eos qui impie creaturas colunt. Si
natura quae adoratur dirisa est; sit etiam apud eos
divisa adoratio. Sed neque cum aztcrno recentia
adorabuntur; recens enim cst omne id quod prin—
cipium coepit; quia multus et immensus cst, qui
cst ante saecula. Qui igitur aliquod principiqu
temporum vita: Filii et Spiritus sancti ponit, simul
(ί) Filium humanum, vocat filium more aliorum genitum.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.