PG 100, col. 190

redemptionem impertivit, et nobis Quoque, ut pote
primogenitus mortuorum, per resurrectionem ali-
quod incorruptionis principium exstitit
: surrexit
enimut Deus, mortem pessumdaits, universaque
carni ad resurrectionem viam patefaciens; nos, qui
peccati casu in mortem ,concideramus, una secum
quodammodo suscitans.
Credo mulieribus post resurrectionem suam asti-
tisse, tristitiaque quae ex mulieie ad nos devenerat
abolita, gaudium laetitiamque illis annuntiasse. Credo
’ divinis discipulis vivum sese exhibuisse, suae resurr
rectionis mysterium confirmasse, ac quomodo idem
ipse foret, qui ante resurrectionem,per manduca-
tionem sacrique lateris, quod sapiens Thomas con-
tractavit, cxhibitionem, demonstrasse. Credo deni-
que assumptum esse in cmlos, et ad dexteram Dei
Patris consedisse, et cum assumpto corpore non
absque gloria, divinaque majestate olim denuo ven-
turum esse, judicem sessurum, et unicuique juxta
vitae sua: rationes redditurum: omnes enim nos
manifestari oportet ante tribunal Christi.
Credo postquam mundus hic fuerit innovatus, et
quodammodo transelemeutatus, et carnis quoque
resurrectionem futuram, quo nimirum nostrum hoc
mortale induat immortalitatem et corruptibile in-
corruptionem (Ἰ Cor. xv). Confiteor etiam unum
baptisma in remissionem peccatorum, quod secun-
dum evangelicum apostolicamque traditionem per-
ficitur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Haec veneranda orthodoxi sacrique cultus nostri
dogmata divinaque mysteria, quae juxta sublimem
sincerissimamque theologiam divini sacrique docto—
res nobis tradiderunt, tum salutarem quoque divini
verbi erga nos dispensationem, tum ceteras omnes
hisce similes et consentaneas doctrinas praedicatio-
nesque cum omni acceptatione et fide amplector et
servo.
Exosculor nihilominus et expeto sanctorum apud
Deum patrocinia et intercessiones: primo quidem
praecipheque sanctissimae et immaculatissimae sem-
per virginis ac domina: nostra: Dei matris, mox ve-
ro divinarum ctelestiumque virtutum, sanctorum
laudatissimorumque apostolorum, beatorum pro-
phetarum, gloriosissimorum invictissimorumque mar-
tyrum, divinorum Patrum, ac omnium denique san»
ctorum, qui ab initio mundi Domino placuerunt, et
absque ullo omnino line in ipso et per ipsum vivunt
(anima: enimj ustorum in manu Dei sunt [Sap. ιιι, 1] ),
ut qui maximam hinc anima: corporisque salutem
consequar.
Adero item et exosculor venerandas illorum reli-
quias, quippe qua certam animorum corporumque
morbis salutem, medicinamque conferant. Suscipio
praeterea ac laudo venerandam divinamque illorum
conversationem, celeberrimosque eorumdcm agones

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.