PG 104, col. 443

‘2. De Trinitate pradicanda, universum concilium
dixit: Deo propitio, pari professione fides eccle-
siastica, qua: per nos traditur in hoc coetu glorio-
so , primitus confitenda est; tunc demum ordo ec-
clesiasticus singulorum ex consensu omnium est
asservandus. Ad corroborandas autem fratrum et
coepiscoporum nostrorum nuper promotorutn men-
tes, ea proponenda sunt, quae a Patribus certa
dispositione accepimus, ut Trinitatis . quam nostris
in sensibus consecratam retinemus, Patris, et Filii,
et Spiritus sancti unitatem, quae nullam noscitur
habere differentiam , sicuti didicimus. ita Dei po-
pulos instruamus. ltem ab universis episcopis.
nuper promotis dictum est : Plane sic accepimus,
sic tenemus , sic docemus, fidem evangelicam cum
vestra doctrina sequentes.
Concilit‘ mcumem’ci vt canones 1 , 73, 81.
1. Ordo est optimus ei, qui omnem orationem et 3
rem incipit. et a Deo incipere,et in Deum desinere,
utdicit Theologus. Quocirca cum et pietas a nobis
clare praedicetur, et Ecclesia, in qua Christus est
fundamentum, assidue augeatur, ac promoventur, ’
ut ea supra cedros Libani extollatur : et nunc sa- '
eros canones ordientes, statuimus iidem a Verbi mi. ‘
ηἰειι·ῖε. quique ipsum suis oculis viderunt, et a
Deo electi sunt, apostolis traditam, citra ullam iu-
novationem immutabiliterque ac inviolabiliter esse
servandam. Praeterea autem et trecentorum decem
ct octo sanctorum Patrum qui Nicaeae convenerunt
sub Constantino, qui fuit noster imperator, adver-
sus impium Arium, etgeutilem ab co dogmatizantem
deitatis diversitatem, vel deorum potius, ut aptius
dicam, multitudinem : qui nobis unanimi fidei
agnitione consubstantialitatem, in tribus divinis
natura consistentibus personis, et revelaverunt, et
declararunt, hanc sub ignorantiae modio absconditam
esse non sinentes;sed Patrem. et Filium, et Spirio
tum sanctum una adoratiouc fideles adorare aperte
docentes; et ab haereticis ex arena constructa ad-
versus rectam opinionem puerilia ludibria dejicien-
tce et subvertentes. Similiter et eam, quae sub
Theodosio majore, qui fuit nosterimperator, ε cen-
tum quinquaginta sanctis Patribus, qui in ltac urbe
imperante convenerunt, praedicata est, fidem con-
lirmamus, de Spiritu sancto vocas qum eum Deum
csse statuunt. amplectentes, et profanum Macedo-
nium ttna cum prioribus veritatis inimicis expellen-
tes; ut qui eum qui dominatur, servum esse decer-
nere ausus sit; et. insectilem unitatem secare ᾖ,
praedonis more voluerit, utnon esset perfectum fidei
[Ο. spei] nostrae mysterium : una etiam cum isto
odioso ac detestabili, quique adversus veritatem
fuit rabie percitus, etiam Apollinarem ejusdem
iniquitatis mystcn una coudcmuantcs : qui Domi-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.