PG 104, col. 455

canonibus adversantur, irritas esse [habet].
12 CAP. Ill. — Quod ecclesiastica consuetudo,
etiamsi non scripta, instar legis servanda sit; et
quod minime necesse sit Mosaicam legem reti-
nere.
Consilii weumenici vr canon 82.
82. In nonnullis venerabilium imaginum picturis,
agnus qui digito Praecursoris monstratur, de-
pingitur, qui ad gratiae figurant assumptus est,
verum nobis agnum per legem Christum Deum
nostrum praemonstrans. Antiquas ergo figuras et
umbras, ut veritatis signa et characteres Ecclesiae
traditos, amplectentes, gratiam et veritatem prte-
ponimus, eam ut legis implemcutum suscipientes.
Ut ergo quod perfectum est, vel colorum expres-
sionibus omnium oculis subjiciatur, ejus qui tollit
peccata mundi, Christi Dei nostri humana forma
characterem etiam in imaginibus deinceps pro ve-
tcri agno erigi ac depingi jubemus : ut per ipsum
Dei Verbi lttttniliationis celsitudinem mente com-
preltendentes, ad memoriam quoque ejus in carne
conversationis, ejusque passionis et salutaris mor-
tis deducantur, ejusque quae ex eo facta est mundo
redemptionis.
Sancti Basilii ad Diodorum Tarsensem der/tis qui
duas sorores ducunt, vel tle illis quia duobus ['ra-
tribus matrimonio junguntur.
Venerunt nobis littera: nomine Diodori inscriptae,
at in reliquis quemvis alium potius decentes quam
Diodorum. Videtur enim astutus aliquis personant
tuam 13 induens, sic sibi voluisse auctoritatem
apud auditores {comparate Qui quidem ab aliquo
interrogatus, an sibi liceret mortua: uxoris sororem
in matrimonium ducere, interrogationem non per-
horruit, sed placide etiam audivit, ac lascivam libi
dinem fortiter prorsus et pugnaciter adjuvit. Quod
si adessent litterae, eas ad te misissem, satisque
haberes facultatis et ad tuam et ad veritatis defen-
sionem. Sed quia qui illas ostenderat, rursus abs-
tulit, et contra nos.'qui id ab initio prohibuimus,
velut tropazum quoddam circumtulit, licentiam se
habere dictitans scripto mandatam; nunc ad te
scripsi, ut duplici manu spuriam illam epistolam
oppugnemus; nec quidquam ei roboris relinqua-
mus, ne facile possit legentibus nocere. Primum
itaque, quod in ejusmodi rebus maximum est,
morem nostrum objicere possumus, ut vim legis
habentem, eo quod nobis a viris sanctis tradita:
sint regulae. Mos autem ille est ejusmodi, ut si quis
impuritatis vitio aliquando victus in illicitam dua-
rum sororum conjunctionem inciderit, neque id
matrimonium existimetur,neque omnino in Ecclesiae

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.