PG 105, col. 503

dicendi libertas antistitis elucebat : quod mea nunc
deelarahit oratio.
μὲν καὶ δικαιοσύνην ὲπιῤῥεπὲς, ὑπεροπτικὴν δὲ αὑτοῦ καὶ ἀπότομον πρός τε τὸ ψεῦδος καὶ ἀδικίαν πᾶ-
σαν ὲγνωρίζετο· καὶ οὐ πρὸς τοὺς πολλοὺς μόνον καὶ χυδαιοτέρους, προς οὒς ἀδικοῦντας τάχα καὶ¹ ἀλ-
λος ἂν παῤῥησιάσαιτο, ἤδη δὲ καὶ πρὸς τοὺς τὰς πρώτας περιϐεϐλημένους δυναστείας, καὶ πρὸς τοὺς
βασιλέας αὖτοὺς ὁ τοῦ ἀρχιερέως ζῆλος καὶ ἔνθεος παρρησία διεδείκνυτο ’ δηλώσει δὲ νῦν 6 λόγος.
Dardani illum, uti scio, nostis manes, Theo-
(ἴοι-ω Augustae home principis non bonum, sed
saevum admodum et crudelem fuisse fratrem.
Quanquam enim in rerum civilium administra-
tione egregius industriusque esset, rei tamen di-
vinat atque ecclesiastica: nemo illum unquam
commodum dixit; ul qui nurus sua: amore ita
fureret, ut ejus rei fama totam urbem peragraret:
nec inter plebem tantum haereret , sed ad patriar-
cha: quoque aures facti indignitas deferretur. Quid
ergo patriarcha? Non hominis dignitatern reveritus,
facinus silentio pressit; sed ex lege arguit, repre-
henditque, et hortatus est, ut ne salute neglecta,
animam suam perditum iret, sed foedum et enorme
scelus expiaret. Ille tamen non modo se ab impro-
hitatc sua non abstinuit, sed ipso Epiphaniae die
festo in :edem sacram, eueharistias mysteria perce-
pturus, impudenter est progressus. Quid hic pa-
triarcha?A sacris arcet, indignum cum judicans
corporis Dominici participatione. Ille vero diro
percitus oestro l'urit, suumque in exitium armatus,
se gladium in antistitis viscera defixurum miuita- α
tur. Sed lgnatius contra comminatur, Deum invo-
cans, qui potens esset gladium in illum convertere.
Hinc offensionum prima origo: hic fons ecclesia-
sticae perturbationis. llinc gravi Bardas ira odioque
concepto, ac altius in pectus demisso, omnem, ut
dicitur, rudentem contra lgnatium mevebat, ut
eum apud imperatorem criminaretur. Patricius tum
erat Bardas. et scholarum domesticus, sibique totam
imperii administrationem, utpote avunculus Mi-
chaelis, vindicabat. llic aggressus aliquando ado—
lescentem, verbisque insidiosis captans : Quid,
inquit, domine, imperium matri et sororibus pcr-
mittis? Atqui non es amplius inl'ans, aevique imma-
turus : into, inquit, et jam uxore ducta virum agis.
Debes ergo in posterum virilem animum gerere.
Itaque a patriarcha accersito matrem et sorores
tonderi velarique juhe. Ut enim deinceps solus
eum procreandis a te liberis imperes, et Numini
caelesti placet, et nobis :nquissimum videtur.
Accersit ergo illico venerandum patriarcham. Est
enim inconstans et mutabilis adolescentia, facileque
vana spe efi‘ertur. Quod si potentiae quoque fasti—
gium accedat, major etiam est illius levitas, majo-
remque in amentiam et casum saepenumero prola-
bitur. Tunc igitur Michael corruptelarum, morumque
depravatorum, et vero magis impietatutn suarum
principio posito: Matrem, inquit, meam sororesque
e vestigio arreptas attende, et religiosa velatas reste

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.