PG 11, col. 442

beant ratione compositam, et ejusmodi corpore
aethereo purissimoque utantur.
8. Praeterea non absurdum erit uti ltujusmodi
quodam exemplo ut homines ad orandum impella-
mus, et avertamus ab oratione negligenda. Ut liberi
procreari non 210 possunt nisi adhibita muliere
eoque actu qui ad eam rem utilis est; sic ille ali-
quis ltzec vel illa non accipiet nisi sic oraverit hoc
affectus modo, hac fide, et nisi hanc ante oralionem
vitam duxerit. Itaque non est multum loquendum,
non exigua petenda, uec de terrenis rogandum, nec
cum ira aut animo perturbato ad orationem acce-
dentium. Sed neque sine puritate intelligere licet
quomodo quis orationi vacare possit, nec remissio-
nem peccatorum potest oraus consequi nisi ex corde
remiserit fratri illatae veniam injuriae postulanti.
Jam quod orantem eo quo oportet modo vel ad id
pro viribus properantem adjuvet, multis arbitror
modis evenire posse. Ac primum quidem omnino
utile erit si quis ad orandum mente intentus, per
ipsum quem inter orandum habebit statum ita se
composuerit quasi qui Deo astet etcum ipso loqua-
tur tanquam inspiciente ac praesente. Sicut enim
certae quaedam imagines rerum memoria repetitae
eas inquinant cogitationes quae oboriuntur cum illte
species animo obversantur, eodem modo credibile
est utilem esse recordationem Dei qui praesens est,
quique motus anima: omnes etiam penitissimos den
prehendit : dum se illa componit, ut tauquam prte-
seuti, inspieieuti, et ad omnem mentem pervenienti
placeat ei qui examinat corda et scrutatur renes.
Ut enim supponamus nullam aliam utilitatem acces-
suram ei qui sic mentem ad orationem composuerit,
non modicum fructum capere intelligendus estqui
ipso orationis tempore ita se pie composuerit. lloc
vero si frequenter fiat, quot a peccatis avertat, quot
ad virtutes impellat, experientia norunt ii qui ora-
tioni sc assidue dediderunt. Si enim cordati sapien-
tisque viri recordari ejusque speciem mente revol-
vere, aemulatioue nos provocat, nostrosque in dete-
riora impetus saepe retardat : quanto magis Dei
omnium parentis orationi conjuncta recordatio eos
adjuvat qui sibi persuaserunt prtcsenli se ac au-
dienti Deo et astare et loqui.
9. Verum ea quae dicta sunt, divinis Scripturis
probanda sunt hoc modo :oportet orantem levare
puras manus, acceptas omnibus injurias remittendo,
ebEanat.Scribendum aliis videtur, πρὸ τοῦ εὔξα-
cogi) Πεπισ-τευμένου. Legendum videtur Bentleio,
ἐφισταμένου vel ἐπισταμένου.
(ω’ Ὁσίας. 'l'extus vulgatus, ὁσίους.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.