PG 114, col. 190

tibus genus suum dedecore afficiens, neque civiles
causas fingens et refingens; neque inaniter fungens
munere rhetoris. generis quidem decore utebatur
omnino ad benefaciendum : virtutem autem, quam
sibi paraverat e disciplinis habuit protinus occasio-
nem splendoris et magnificentiae: nam cum im-
peratoribus evasisset amabilis, ejus fidei commit-
tuntur, quae sunt omnium maxime honorabilia, ut
qui prope tribunal quidem staret prapter sapien-
tiam, reipublicae autem administrationem. propter
ingenii solertiam, et rerum curam acceperit.
Et primum quidem praefuit rebus arcanis, et
secretorum consiliorum l'uit particeps, cum impe-
ratoribus; adeo ut imperatori renuntiaret ea, qua:
atlerebant exteri, o-t rursus exteris ea, quae jubeat
imperator; et erat veluti quoddam accuratum vin-
culum administrationis. Atque orbis quidem sola-
ris pars quaedam est alibi, pars vero est apud nos;
ille vero ipse totus erat apud imperatorem, et in
ipsis negotiis, Quomodo enim superius significavit
oratio, versatile, et ad omnia accommodatum ha-
buit ingenium; adeo ut et prius consultaret, et
exsequeretur ea, quae consultata fuerunt, et Bar-
baros procul propulsaret ιι finibus Romanorum,
alios autem superaret, aut copiis aut artibus, et
gentes in suam redigeret potestatem, tempori-
busque et rebus desterrime uti posset, quod mn-
taretur quando oportebat, quod lnnovaret quando
espediebat, quod eamdem servaret speciem,
quando bonum videbatur: sed neque erat vir ex-
pers gratiarum et leporum, sed ad omnem leporem
ac gratiam conveniente doctrina temperata erat ei
lingua, instituta et animus. Cum autem esset ei
magnificus et amictus, et habitus simul cum in-
cessu, mores quoque mutabat ad id, quod videba-
tur, ut qui esset gratiosus et affabilis, et eo ipso
omnes subridens ad se attraheret. Praeterea autem
manu quoque minime erat parcus, utpote quod
duae res extenderent, nempe divitia; et voluntas.
Habebat autem ita quoque, ut op irtebat, nonnullas
partes ex iis, quae consuerunt nostram fidem con-
tituere. Has autem erant (sed cur non perfectius
utor oratione, neque eam ad capitale reduco prin-
cipium quod est maximum caput rerum illius?)
Vado ergo ad primum argumentum, si ante ea,
qua: sunt dicenda nonnulla praemisere.
Gloriosa'quidem sunt certamina, qua: suscepta ’
fuerunt ad martyribus adversus inimicos, partim
aperte, partim obscure. Quidni enim? cum fuerit ε
eorum praeclara fiducia, et mens inexpugnabilis;
allectus abdicasse, neglexisse naturam, exsecta
membra et amissa, ac postremo vitae contemptus.
His autem nihilominus refulsit vita quoque mona-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.