PG 114, col. 198

bus.Ejusmodi narrationes ornat quibusdam floren-
tibus pulchre dictionibus,et variis rosis figurarum,
et ea, quas tunc fiebant,quasi subjicit oculis. Vi-
rum ego laudo quidem propter ej usmodi facundiam
et gratiam: non minus autem,quod pulchre tracta-
vitargumenta ; nam etsi a me multa quoque de
multis scribuntur,nou habent eorum opera talem
zelum et imitationem : sed viris quidem fortasse
doctis videbuntur digna,in quae studium confera-
tur,et ea aemulabuntur propter dictiones,et varias
figuras : vultus autem contemnet, quod non sint
Β ei cura; quaestiones,ct sententia: nimis arcanae.
Porro autem dicunt eum non leviter agentem,
hanc rem esse aggressum, neque ipsum id sibi
proposuisse,ut faceret quantum vellet; sed impe-
ratoris ad hortationes eum ad hoc adduxerunt, et
ii quibus curae erat doctrina et intelligentia ; et
promptus ei fuit apparatus, et non parvus orbis
eorum, qui primo dictionem notis excipiebant,et
eorum qui postea transcrihebant : et alius post
alium quidem prima faciebat. llic vero secundo
scribebat, et post alii, qui, quae scripta fuerant
pulchre intelligebant,ul quod scriptores latuerat,
ad propOsitam corrigercnt sententiam: nam propter
scriptorum multitudinem non licebateiszepe eidem
revolvere,et intueri. Sed etsi fuerit multus labor,
et major quam par esset sollicitudo,imo vero digna
quae in hoc adhiberetur : sementem tamen longe
vicit spica, et seges qualis nondum fuit usque in
hodiernum diem.Quocirca etiamsi nihil aliud viro
illi fuisset elaboratum, et non alia omnia,quze vel
singula subiciunt ad laudem merendam, opus ta-
men tale suscepisse,et id tam praeclare exsecutum
esse, viro pro quovis ad laudem suffecerit.
Atque ego quidem nolo conferre ejus opera cum
scriptis externorum sapientum.Quid enim si ex his
alii quidem rom posuerunt Panathenaica,alii autem
praelium Peloponnesiorum et Atheniensium magni-
fica dictione composuerunt: etalii quidem contra
rhetores decertarunt et alii pro rhetoribus,in qui-
bus est quidem insignis et manifestus redundans
verborum ornatus, est autem brevis et imbecilla
utilitas. Cum his ergo nollem ego meum conferre
athletam ; sed si quis mihi hoc dederit, ego eum
exaequaverim iis, qui in Evangelio laborarunt, et
profundum verbi sunt interpretati. Quorum enim
sunt fines aequales, eorum sunt etiam principia
similia : et si salus animarum apud utrosque est.
linis argumentorum, quidni etiam fuerint cauete
inter se pares,et steterint scriptores in eadem tru-
tina, aut, ut dicam, quod nostrum est, fuerint
etiam ex sequo hzeredes ? Quam multis autem fortis
viri coronis non fuerit coronandus hic Vir admira-
bilis? imo vero quibus non est jam coronatus, cum
ad Deum ascenderit, et apud i!los ducat choros,

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.