PG 114, col. 471

ret‘erre parentibus, qui ut sit sunt auctores; cur
non hic quoque est superior, qui fuit causa matri,
ut bene esset?
3. Ex bis ergo ille ortus, generosa et beata
planta, pie ac religiose nutritur et augetur, simul
incorporea et spiritali aetate, et quomodo omnino
oportebat eum,qui ex talibus quidem esset natus,el
talis quoque esset evasurus. Cum autem eam jam
attingeret mtatem,quze providet et discernit,statim
ostendit, ad quaenam esset ejus propensus animus,
non amans pecunias.non corpora,quae quidem sunt
exsultationes et germina non generosae et non recte
eductae juventutis; tanquam equini pulli qui freno
minime assuevit, et terrae, cui non obtigere manus
_ et labores agricola}: sed vitae philosophicas amore
parturiens, et loca sancta videre cupiens, in qui-
bus omnium opifex et Deus, toti mundo salutares
sustinuit passiones, has ipsas Christi utique reve-
ritus passiones, si illas ipse tam parvi faceret, ut
propter corporis laborem cedens otio ac socordiae,
ad sancta illa loca non veniret:praeterea autem vo-
lens etiam accipere solitudinem,adjutricem egre-
giam ad philosophiam, et amplecti vitam plane so-
litariam et quietam. Non enim cupiebat nomen,
quod eam, quae est in rebus, mentitur veritatem.
Quaenam autem fuerit ei occasio hujus peragra-
tionis, vult jam persequi oratio.
4. Dexter erat ad divinas legendas scripturas
praeclarus Theodosius,si ullus alius.Libenter enim
audiebatur,non solum quod hac in re pulchre esset
eruditus, sed etiam, quod acre injiceret omnibus
desiderium,et ex morum moderatione et verecun-
dia,qua nihil aliud magis decet juvenes. Propterea
ergo ei mandatum fuerat, ut sacros libros lege-
ret populo. Quos quidem concinne et diligenter
legens, eum aliquando quidem Deum Abrahamo
ρτιεοὶρίεηιθηι audiret, ut exiret e terra et cogna-
tione |;aliquando autem et patriae derelictionemet
domus etparentum et fratrum, quae tit propter ip-
sum, ut sacra loquuntur Evangelia 2 iis qui sic fe-
cerunt, esse causam vitm aeterna}; haec legens, el
ea quae sunt his similia,et in mentis sinus immit-
tens, ita ut par erat, accendebatur animo, et se-
quendi Christum magno tenebatur desiderio, per
viam augustam et asperam. Cumque bas assidue
versaret animo cogitationes, preces fundit, quae vi-
ta: pulcherrima; fuere proemium. Deduc me, Do-
mine, dicens, in via tua, et ambulabo in veritate
tua. Deinde diligenti studio init viam, quae ducit
Hierosolyma, illo quidem tempore, quo Marcia-
nus (2) imperator eratin vitae occasu; Chalce
¹ Genes. xu, 1. 9 Matth. χιχ, 29.
(2) Cmpit Marcianus imperare an. Ch. 450; obiit exeunte Januario anni 457.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.