PG 114, col. 486

qum hic sunt, nequaquam affici voluptate : ut qui
primus ut ante Deum sisteretur,et primus corona-
retur, elegerit; adeo ut ipse hac in re laudem ma-
gistri superaverit : nisi forte nimis videatur cu-
riosum id, quod dictum est; siquidem magna res
est, Dei faciem placidum ac benignam intueri.
13.llts sic perlectis,miraculo miraculum successit.
Quadraginta enim deinceps dies,in canticis vesper-
quoque stans Basilius,et una cantans videbatur et
audiebatur a magno TheodosioEt ex aliis quidem
nullus alius aut vocem audiebat, aut illius formam
cernebat. Solus autem quidam Actius, (qui ipse
quoque magistri sequebatur vestigia,et volebatesso
discipulus Theodosii non ex eo solum, quod res
illius et sciret,et narraret,sed eum etiam imitare-
tur) ipsum quidem videre non poterat. sed vocem
audiebatRogavit autem magistrum,an ipse mortui
quoque vocem audiretJlle vero dixit se. etvidere et
audire : et,si vellet,se ei esse ostensurum eo tem-
pore,quo apparuerit.Atque nox quidam successit,
et peragebaturconventus,et homo Dei rursus pla-
ne videat Basilium cum iis, qui stabant et cane-
bant, simul stantem et canentem, eumque digito
ostendens Aetio, preces quoque addidit : Aperi,
Domine, dicens, hujus quoque oculos, et videat
hoc quoque magnum tuorum operum mysterium.
Cum is autem statim vidisset et agnovisset, atque
etiam accurrisset,et pra: desiderio eum complecti
voluisset, Basilius non solum apprehendi non po-
tuit,sed etiam evanuit,cum dixisset aliis audienti-
bus, Salvi estote, ο Patres et fratres, salvi estote :
me autem de caetero non videbitis amplius. Qua-
mobrem id quod a Christo dictum fuit in Evan-
geliis : Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit,
vivet ὅ, ostendit id quod factum fuit, esse veris-
simum et fide dignissimum.
CAPUT V.
Annona ei divinitus submissa.
19.Hoc fuit primum testimonium virtutis Theo-
dosii.Secundum autem mea jam vult persequi ora-
tio,quod priori nullo modo est-inferius. Dies erat
festus,et festorum omnium primus et praecipuus,
ipsum, inquam, Pascha, mei Christi,vel mea po-
tius resurrectio et reformatio. Sacrae autem noctis
aderat quidem vespera: iis autem,qui ad eum ven-
titabant,nihil erat eorum, quae sunt ad vescendum
necessaria,non panis,non oleum,non aliquid aliud
erat ex iis,quaa sunt esculenta.Atque choros qui-
dem discipulorum agre ferebat, ut est vl-risimile,
qui jam erant numero duodecim : aegre ferebant
autem non pro se tantum, sed quod cum jam non
adesset panis,qui offerretur ad sacrificium,erat eis

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.