PG 115, col. 1254

Porro autem ipse quoque Dunaan exsecranda et
audaci lingua his falsa quaedam addebat, etjactan-
ter dicebat: Nullam potuit Jesus opem ferre Chri-
stianis in mea potestate constitutis, quos omnes,
et ipsos illorum sacerdotes et monachos gladio et
igne prius consumpsi, ne parcens quidem acris
illorum templis : et nunc maximo coacto exercitu,
nempe centum et viginti millibus hominum, ad vos
veni, aut omnino persuasurus, aut perditurus.
IV. Cives autem : Videmus, dixerunt, ο rex, te
linguas multum indulgere, et attribuere imbecilli-
tatem ei, qui est solus Deus. Sed Rapsaces dux
exercitus Sennacherib non parvum tibi dederit
exemplum : qui cum ipse quoque aliquando in
Deum, magna loquentem et jactantem vibrasset
linguam, quod hominum millia perdiderit,et cum
quanto dedecore recesserit, pauci suntqui nesciant.
Quod autem nos accusas, quod multorum princi-
patum, et multos deos inducamus, nos, qui multis
abhinc saeculis, tanquam haereditatem, a majoribus
veram accepimus religionem, nec monarchia in
arctu ιιι adducimus divinitatem, nec abundantia per-
sonarum inducimus multorum principatum: sed
unam naturam citra divisionem i'n tres personas
dividentes, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum
confitemur : Filium vero ipsum, quem vos contu-
meliis incessitis, hominem esse factum, ut divina
praedixerunt responsa, et a vestris majoribus actum
fuisse in crucem prapter salutem omnium, cum illi
male ignorassent dispensationis divinae mysterium,
ν. Non sustinentes autem hos sacros audire ser-
mones aures profanze, ad facta se contulerunt. lta-
que ad obsidendum rex conversus civitatem, adver-
sus eam movebat omnes machinas, omnes exitus
diligenter custodiens et muniens, et putans fore ut
multorum dierum fame eos in suam redigeret po-
testatem. Et cum collegisset omnes Christianos, qui
erant in agris et suburbiis, alios quidem interemit,
alios vero iis, qui erant in ejus ditione, vendidit in
servitutem. Cum autem pii cives se adversus omnia
fortiter defenderent, et tempus quod terebatur, ty-
ranno spem reddidisset valde exilem, statuit dolo
capere civitatem. Itaque petit ut ei liceret ingredi
civitatem, ut videret scilicet ea, quae ibi erant,
prius terribili prolato jurejurando. et iis, quas di-
cebantur, interposito ipso legis Deo, se nihil eis
esse facturum praeter ea, quas consueverant : neque
coacturum ut patriam abjurarentreligionem: neque
aliquod aliud malum magnum, aut parvum eis esse
facturum, sed solum ea visurum, quae sunt in ci-
vitate ;et annuum tributum accepturum quod prius
dabatur: deinde autem se illinc statim excessurum.
- VI. Haec cum dixisset, et pacta conventa iniis-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.