PG 115, col. 1258

tura gustarit immortalis? Alioquin autem multi
quoque ex Romanis, qui sunt apud vos, jactantes
se Nestorium habere magistrum, ipsi quoque rur-
sus dicunt, se non ut Deum, sed hominem et pro-
phetam quemdam oportere Christum honor-are.
Qum nisi vera essent, nec ego ad tantam proces-
'sissem insaniam, ut ipse negarem in Christum
fidem, et vos ad similem vocarem negationem.
Quomodo enim, qui legem teneo ac tueor, et pa-
trios mores ac ritus valde amplector, repello au- .
tem quiquid fuerit novi: et ideo Jesum quoque
odio habeo hominem, qui divinitatem sibi impu-
denter attribuit ? Neque enim soli et lunai, neque
aliis rebus creatis, neque diis gentium rogo vos
cultum tribuere (absit, ut sim adeo emota: mentis!)
sed Deo soli, qui omnia producit, et est Pater re-
rum generatarum : qui, cum sit impatibilis et
expers materias, generare nescit patibiliter.
IX. Cui generosus Aretha cum sociis : Cur haec
dixisti, ο rex? Neque nos dicimus Deum gignere
patibiliter, sed impatibiliter, ut mens sermonem
gignit. Illum autem asserimus, nostra naturis mo-
tum misericordia, misisse Filium, ad hominum,
inquam, beneficium, adeo ut et carnem acceperit
ex puella virgine, et per omnia nobis similis factus
sit absque peccato, et omnia impleverit, quae de
ipso a prophetis multis ante annis dicta—sunt:
quae quidem tu quoque scis, qui legisti illorum
libros. Qui etiam saepe per miracula que sunt su-
pra hominem, ipsam ostendit divinitatem et se
suscepisse carnem, non est inficiatus. Quid opus
est pluribus? Nos eum et Deum, et Dei Filium
confitemur, et pro universa respondemus civitate,
et aliis Christianis, qui sunt nobis subjecti : ne-
que est ullum genus tormenti, quod non propter
ipsum parati simus pati. Quid enim nos separa-
verit a charitate Christi? Nihil autem rei est nobis
cum Nestorio, aut cum aliis, qui eodem morbo,
quo ipse, laborant, qui hominem, qui citra divisionem
et per hypostasim unitus est Deo Verbo, summa
impudentia divellentes a Verbi divina bypostasi,
per se consistentem, et solum hominem ausi sunt
dicere Verbum, quod in carne apparuit : qui
etiam, ut merebantur, a divinis Patribus ejecti
sunt a catalogo orthodoxorum, et sunt in aeter-
num traditi anathemati. Sed non praetermittet
(hoc certo scias) qui maledictis a te appetitur
Dominus, quin ε vestigio poenas sumat tuorum au-
dacium coeptorum, cum alterius, inquam, tuae
blasphemia, tumjurisjurandi, quod a te fuit con-
culcatum et eversum, ο imprimis impie et sce-
lerate.
X. Ille autem cum eorum loquendi libertatem
parum sustinuisset, maxime autem Arethaa sa-
pientiam et alium omnem splendorem esset reve-
ritus, benignis verbis eos capit lenire, eisque et
40

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.