PG 115, col. 1278

smum. Et ille quidem abibat, accepto puero, ad-
mirans ea, quae facta fuerant, et simul etiam nar-
rans aliis. Interim autem puer, eo insciente, cursu
contendit ad matrem, et insilit in mediam forna-
cem, matremque, ut ei videbatur, complexus, et
pulcherrimum bustum_seipsum ei tradens, fit cum
ipsa haeres corona martyrii. Cum haec sic fierent,
patientium Christianorum moti misericordia ii qui
erant circa regem et ipse senatus, rogabant ut
caeteros relaxaret, et non penitus perderet tam
magnam civitatem, et populo tam frequentem et
quae quotannis magna pendebat vectigalia. Post-
quam autem hacin re annuit illa dura anima et
Pharaonitica crudelitatemque vicit avaritia, quid
facit? Cum hujus civitatis et totius regionis juve-
nes, tam masculos quam feminas, redegisset in
servitutem, quorum erant multa millia, et alios
quidem ipse retinuisset, alios autem tradidisset
quibus voluit, reversus est in regiam, libera civi-
tate eti‘ecta serva, quae dedicata erat soli Trinitati,
quam ipse Christus redemit proprio sanguine, et
qua ei oblulit tantam martyrum multitudinem,
eorum victorias et certamina praeclare praedicans
orbi terrae.
XXV. Et haec quidem ita se habebant. Rever-
tcnte autem Hebraeo, apparuit ignis aliquot diebus,
tota nocte impiens aerem, qui ipsum Dunaan et
ejus terrebat exercitum, et conjiciendam praebebat
Dei iram adversus impios. Deinde ignis quoque
desuper, qui erat perfecta plaga, pluit in terram.
Sed ne sic quidem potuit corrigi sceleratus, neque
flecti sub potenti manu Dei. Tanto autem furore
erat accensus adversus Christianos, ut etiam ad
regem Persarum miserit legationem, et rogaverit
ut ipse quoque faceret similia, et omnes, qui in
sua ditione inveniebantur, Christianos perderet
funditus: si vellet, inquiens, solem habere propi-
tium, et ejus patrem, sicut ille nugabatur esse
Deum Hebraeorum. Scripsit etiam ad Alamunda-
rum ducem Sarracenorum, qui erant sub Persis
promittens se ei etiam daturum pecunias, si mo-
veat persecutionem adversus Christianos, qui sunt
ei subjecti. Sed ille quidem erat adeo infestus
Christianis, et sic faciebat: justitia autem nequa-
quam cessavit implere suas partes in iis, quae sic
fiebant. Justinus enim (imperator) cum sio ei vi-
sum esset, hortatus est Aiamundarum, ut foedera
pacis iniret cum Sarracenis Romanorum vectiga-
libus: et missus est Abraamius, vir pius et presby-
ter, qui hac fungeretur legatione. Aderant autem
illic quoque a rege Persarum, cum alii quidam,
tum Isaacius quoque presbyter. qui praeerat Chri-
stianis orthodoxis, qui in Perside erant. Aderat

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.