PG 117, col. 675

redigamus. Postremo, ne in segnitie et vinolentia
teramus tempus, sed Romani simus, et fortem ac
nobilem animum stirpis nostra) in certaminibus
ostendamus. »
'7. Hac habita oratione a duce, exercitus erecto
animo plausum dedit, gladiisque e vagina eductis
ad sequendum quo vellet imperataque facienda
promptissimus est factus. Tametsi ille tunc quidem
monuit, sustinerent se tantisper atque quiescerent,
donec ipse tempore idoneojuberet ad rem geren-
dam accedere. Intempesta autem nocte cum fortis-
simo atque expeditissimo quoque, selecto e cohor'
tibus, castris egreditur silentio, ne barbari, disces-
su ejus cognito, aliquid calamitatis relicto exerci-
tui molirentur. Ipse e castris profectus, cum par-
tem regionis percurrisset, ex captivis comperit,
inloco quodam edito exercitum barbarorum colligi
ad quadraginta millia, ut de improviso facto impetu
Romanos adoriretur, hisque ex insula 14 ejectis
suos obsidione oppidi liberaret. lis rebus cognitis,
dux lectam manum, quam secum habebat, toto eo
die quieti se dare jussit: ad multam vesperam
profectus, nactusque indigenas itinerum duces,
cum ad haac sidera claritas ει plena luna subluce-
ret, citato itinere contendit, nihilque de celeritate
remisit, donec armis cinxisset tumulum, in quo
barbari, alto somno tenebantur. Tum tubis inflari, Ο
tympanis pulsari jussis, montem invadit. Audito
armorum strepitu, barbari, nudi, imparati, inspera-
to incursu exterriti, fugae se commendant. Verum
non erat evadendi facultas, propterea quod montis
radices a Romana acie tenebantur. Ita parvo tem-
poris momento barbarorum multitudo ad quadra-
ginta millia funditus deleta est, telisque Romano-
rum contrucidata. Quo novo tropaeo alterum tro-
penum dux adornavit. Multitudini caesorum capita
praecidi jussit, saccisque condita in castra deporta-
ri, affirmans unicuique, caputsibi all'erenti, merce-
dis loco se numeraturum nummum argenteum. Id
edictum cum reliquus exercitus , tum maxime
cohortes Armeniaa studiose receperunt, hostiumque
amputata capita in saccos indiderunt. Dux de nocte
in castra rediit.
ἀργύριον. Τοῦτο τὸ δόγμα ἀσμένως δεξάμενος 6 στρατὸς, καὶ μάλιστα τὸ τῶν ’Λρμενίων στῖφος, τά
C. Β. HASII ANNOTATIONES.
ετ ῗροῖπάμεθα..⁰5ξο οοιέη sicut postea’ént'o‘etfizdpem
⁵¹ τὰ σύμπαν ἀπαταγῆσαι "cod.
³9 τοῦτον cod. ⁸⁰ Leg. ἀνιείς.
signem morum asperitatem: malim : amentiam, vel,
animi insipientiam. Ἀϐελτηρίαις ConciliumtEcué
menicum vi". VII, Iv. 4H. οὐμενοῦν οὐ γάρ ταῖς
τινων ἀϐελτηρίαις κ. τ. λ.. nequaquam : non" enim
quorumdam ineptiis etc. Male Harduinus inversione :
nequaquam enim quorumdam profanationibus. Scri-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.