PG 118, col. 323

πο ι CAPUT PRIMUM.
Evangelica doctrina de his qui extra Christi gratiam
vivunt, et de his qui in gratia : et de spe spiritua-
lique conversatione
Ι, 1. Paulus servus Iesu Christi.
Simul cum eo quod sequitur : «Paulus apostolus
omnibus qui estis Romaa,dilectis Dei,vocatis sanctis,
gratia vobis et pax, » tantumdem est ac si dica-
tur: Quidam cuidam salutem. Interim autem con-
spicuum facit et evangelicum sermonem et suum
Evangelium quidem non quoad tempus novum
esse, sed per prophetas pronuntiatum, nunc au-
tem manifestatum astruens. Meminitautem Davidis
ad quem facta est promissio, seipsum vero dicit
hujus praeconem designatum esse, ne temere post
Petri doctrinam ad praecipiendum venisse videatur,
sed divinum potius explere prasceptum. Proprium
autem nomen veteri more praeponit veluti cum
dicitur,« Claudius Lysias maxime strenuo praesidi
Felici salutem3, ›› aut nomen Paulus praeposuit.
ne osquidem aperire volens, quin beneficii Domini
meminisset : ac si dicat: Paulus,qui et ipsam voca-
tionem a Domini beneficentia et liberalitate ποτε
habet: Paulus, qui omnia sumit a Christo, voca-
cationem,gratiam, conversationem.Aut absentibus
scribens suum nomen merito praeposuit. Propterea
autem mutato nominee Saulo dictus est Paulus,
ne velin hoc apostolis aut ipso etiam coryphmo Pe—
tro inferior esse videretur, aut minus aliquid ba-
bere. « Servus. » Multi sunt servitutis modi :unus
creationis, alius fidei, tertius apostolatus, quartus
conversationis. Omnes autem habuit PaulusPorro
solitus est proprio nomini adjungere ‹‹ Apostolus, ιι
nunc autem praeposuit « Servus,» Romanos ad
pietatem ac modestiaminducens. Nam adeo magni -
tice de se sentiebant,ut quos videretur.suo decreto
deos crearent. Unde (sicut fertur) cum ipsis indi-
casset qui in Iudaea) partibus praasidem agebat de 4
Christo: quod Jesum quemdam ibidem natum,
admirandorum patratorem operum a mortuis sur-
rexisse dicerent, Deumque [raedicarent : decreto
repulisse aiunt, quod id praeter ipsorum vo.
luntatem ausus fuisset. Fuit autem divmaa dispen-
⁸ Act. mu, 26.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.