PG 120, col. 823

hepar calidum adjacent stomacho, coquitur ali-
mentum, et in chylum conveetitur : quodque cras-
sum est, deorsum abit: quod autem tenue, in
chylum mutatum innatat. At vero cum jecur sit
calidum, molle et luxum, ad se attrahit et in san-
guinem convertit; nec non universum corpus per
venas veluti per canales irrigat, alimentum in chy-
lum convorsum in ventriculo distribuens, in ipso-
que in sanguinem conversum, singulis membris
commutatum, cujusmodi est illud: ossibus os, me-
dullze medulla, nervis nervum, oculis oculos, ca-
pillis capillum, cuti cutem, unguibus unguem :
atque ita fit infantis incrementum in virum. pane
ei iu corpus mutato, et potione in sanguinem. ν
ACH. Vera memoras.
SAM. Eodem etiam pactointelligas fieri nostrum
mysterium. Sacerdos enim panem super mensam
sanctam deponit, pariter et vinum : et compre-
cando, invocatione sancta Spiritus sanctus de-
scendit, et supervenit in ea qua sunt proposita :
et igne suae divinitatis, in corpus et sanguinem
Christi, panem et vinum commutat, non minus
quam jecur alimentum in corpus cujusdam homi‘
υἰέ. Αη non, amabo, concedis posse sacrosanctum
Dei Spiritum idem praestare quod tuum jecur?
ACH. Concedo.
SAM. Hoc igitur corpus et sanguinem assumi-
mus in remissionem peccatorum, et in vitam
aeternam, Domino nostro dicente : Qui manduca:
meam carnem, et bibit meum sanguinem, habe.
vitam aeternam ί. Iis vero qui non'lacile credunt
ob id quod apparet, tanquam non videntibus id
evenire quod res pollicetur corporaliter effici (pa-
nis enim et vinum apparent) praeterea iis qui
dicunt : Quo pacto fieri potest ut oratio et divina
virtutis invocatio super pane facta, transmutel
eum in carnem vivam, simplex et unica ratio satis
erit. Contra enim interrogabimus, cum ratio car-
nalis generationis omnibus sit perspicua, quei illud
humidum quod infunditur ad procreationem ani-
malis, in hominem convertitur? Atque nulla estin
hac re ratio, quae ratiocinatione aliqua probabile
quid excogitare queat. Quidnam enim commune
defininitio hominis collata cum illa qualite qua
cernitur, habet? Nam homo est quidam rationi:
particeps, vique intelligendi prazditum : illud autem
in humida quodam qualitate cernitur. Nilque am-
plius quam id quod sensu cernitur, comprehendit
intelligentia. Sed virtute divina illud convertitur
in hominem : qua sublata, perstat immotum et in-
efficax. Si igiturillic, nonin quod subjectum est,
hominem efficit : sed virtus divina transfert id
¹ Joan, v1, 55.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.