PG 122, col. 1327

scit. Interrogavi eum dicens : In quo nomine?
Et ait : Archangeli Azael. Advocavi archange-
lum Azael, et sigillo notavi daemonem, etjussi
ut lapides magnos apprehendens, in :superna
templi deferret operariis : et vi coactus daemon
jussa implevit; et rursus glorificavi Deum qui
dedit mihi talem potestatem. Et przscepi ut
adesset mihi alius daemon. Et venerunt spiritus
septem feminei simul vincti et connexi, pulchri
facie et forma praestantes; et videns ego Salomon
interrogavi eos : Qui estis vos? Qua: unanimiter
eadem voce dixerunt : Nos sumus ex triginta tri-
bus comitibus principis tenebrarum ; et ait prima:
Ego sum Fallacia; secunda : Ego sum Discordia;
tertia : Ego sum Clothod, id est Pugna; quarta :
Ego sum Invidia; quinta: Ego sum Fortitudo;
sexta: Ego sum Error; septima: Ego sum Pes-
sima; et sidera nostra in emlo sunt septem astra
quae parva videntur, in Concordia; et ut deae vo-
camur : simul loco cedimus, et simul habitamus
nunc Lydiam, nunc Olympum, nunc vero altum
montem. Et interrogavi eas ego Salomon sigilla-
tim, incipiens a prima usque ad septimam. Prima
dixit : Ego sum Fallacia; decipio, machinor hinc
et hinc, haereses excito; sed habeo domantem me
angelum Lamechalal. Similiter et secunda ait:
Ego sum Discordia, contentio contentionum ; fero
ligna, lapides, gladios, et arma mea ubique loci ;
sed habeo angelum comprimentem me Baruchia-
chel. Similiter et tertia dixit : Ego Clotbod nomi-
nor, id est Pugna; quia ut coronae perdantur et
capiti cingantur efficio; et quid multa dico ? Ha-
beo angelum qui me irritam facit Marmarath.
Similiter et quarta dixit: Ego facio ut homines
non sapiant : mensuro, separo, divido, comitante
me Discordia; hominem sejungo a conjuge sua,
et filios a parentibus, et fratres a fratribus ; et de
me quid multa? angelum habeo qui me inutilem
facit, magnum Balthioul. Similiter et quinta dixit:
Ego sum Fortitudo; vi tyrannos constituo, reges
dejicio, omnibus adversariis robur praebeo; ange.
lum habeo qui me cassam facit Asteraotb. Simi-
liter et sexta ait: Ego sum Error, rex Salomon
et te decipiam sicut et decepi, et feci ut interfi-
ceres fratrem tuum; ego decipio vos, ut explo-
rentur sepulcra; et elfossores doceo: et animas
averto ab omni religione; et alia multa prava in
me; habeo autem angelum qui me impotentem
facit Uriel. Similiter et septima dixit: Ego sum
Pessima; et te ipsum depravabo, quia inducam
Dianae nexus, quae tandem me liberabit; per eam
(6) Haec ad marg. sunt.
In textu άποᾶχίζω,

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.