PG 122, col. 484

exponunt. Semperque de Dialogo illo, in quo ope-
rationes daemonum asseruntur, deque ejus auclore
subdubitavi. Stylus florido solidior, res extra Peri-
pateticorum scholas, cum Platonis et Zoroastre:
sententiis affinis, et magica illa nugamenta alte—
rum a Psello recentiore Psellum indicant. Hic in
Dialogo Marcus in Chersone insula commorans
peregrino magis: arcana exponit; Leo Philosophus
philosophica ac reliquas scientias in Antro insula
a Michaele Psello edocetur. Video Leonis histo-
riam sub alienis nominibus quasi personatum [8]
in theatrum educi. Illud etiam, [quod se dicit
Timotheus a paterno avo audisse de Eucbaitarum
pessimis moribus, annon magis senioris Pselli
aetati, tunc cum Massalianorum haeresis, ut de
haeresibus narrat, Joannes Damascenus, crudelis-
sime in Ecclesiam Dei grassabatur, quas tempore
junioris prope exstincta languebat, videtur conve-
nire? Adde Dialogo tractatum (g) de Daemonibus,
nondum editum Graece, quod sciam, ex Graecorum
sententia, uterinum dixeris ac germanum fetum,
et Leonem Philosophum ac Joannem eius con-
sanguineum magiae insimulatos et accusatos
tradunt historici, quain verisimile est non ab alio
quam a Michaele illo Psello didicisse.
X. Libellus etiam Pselli De lapidibus a Maus-
saco editus, vel huic seniori Psello, si me con-
Audi quid ipse dicat, dum in fine auctores, qui de
lapidum virtutibus causas reddidere, enumerat,
post omnes subdit: Τῶν δὶ οὐ πολὺ πρὸ ἡμῶν ὁ ἐκ
τῆς Ἀφροδισίοις Ἀλέξανδρος, ἅνθρωπος περί πάν-
των ἁπλῶς εἰπεῖν, καὶ τῶν ἀποῤῥτςτων τῆς φύσεως
προχειρότατος. Id est : Ex his autem, qui paulo
ante nos vixerunt Alexander Aphrodisiensis, ad
omnia etiam natura? occulliora enucleanda, ut
plura paucis complectar promptissimus. Anne paulo
ante tempora Pselli, qui sub Constantino et Mi-
chaele Ducis florebat, Alexander Aphrodiensis, qui
sub Antonino et Severo scribebat,vixisse dicendus
est? Si octingentorum et quinquaginta annorum
spatium modicum temporis intervallum Psello
est, quod erit longum? Ergo vel hic libellus Psello
huic seniori vindicandos est, vel si sexcenti etiam
et plures anni diuturniora tempora sunt, ideo-
que nec seniori tribuendus, alius nobis opusculi
auctor quaerendus est sedulo, ne Psellum, dum
hinc scriberet, dormitasse nugacissime fateri coga-
mur.
XI. Liber etiam Medicus et Therapeuticus Pselli,
quem Constantino Porphyrogennetaa, nisi nos lu-
dit inscriptio, nuncupavit, forte Psello seniori

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.