PG 122, col. 838

stros flammeos ⁷. Quod ita se habeat necesse est.
Ministris enim et in suam ablegatis provinciam
spiritibus, utD. Paulus asserit', corpore quopiam
opus est, ut moveantur, et quiescant, atque adeo
appareant. Nec enim fieri haec alio modo possunt,
at cujusdam corporis intermedio ita fiunt.
TIMOTH. Qui fit ergo, ut plerisque Scriptura
locis tanquam incorporei celebrantur?
THRAX. Et nostri et externi. atque adeo a no-
stra religione remotissimi et antiquissimi quique
corpora illa, quae crassiora sunt, corporea dicere
solent, quod autem perexiguum est et pertenue,
nec sub aspectum cadit, nec tactui exponitur, id
incorporeum non solum religionis nostra, verum
etiam externae superstitionis antistites appellandum
censent.
ΤΙΜΟΤΗ. Age vero, numnam corpus illud
quod angelis innatum est, idem et damones ha-
bent?
THRAX. Apage, alterum sane ab altero permul-
tum differt. Angelicum enim, quia extraneos nes-
οἱο quos splendores emittit et iejaculatur, idcirco
exteriores oculos fulgore suo perstringit, nec ab iis
ferri tolerarive potest. Daemoniacum vero an hu-
iusmodi quondam fuerit, affirmare non ausim,
fuisse tamen videtur. Cum enim qui lapsus est
Luciferum vocet Isaias“, nunc vero tenebricosum
nescio quid et obscurum est, atque visu tristifi-
cum, utpote cognato lumine orbatum. Atque an-
gelicum quidem omni prorsus materia vacat, quo
fit etiam, ut semper solidum, penetrabile, atque
permeabile sit ipsoque solari radio impatibilius.
Hunc enim transparentia seu pellucida corpora per-
meantem ea refringunt, qua: terrena et opaca sunt.
ita ut ictum quidem luminis ferant quippe qui
materiae non sit expers; at angelico corpori hujus-
modi corporum nullum obsistit, quippe cui nihil
adversetur consentaneumve sit. Dzemoniaca vero
corpora, quamlibet visum pra: tenuitate subterfu-
giant, materiae tamen nonnihil habent,patibiliaque
GAULMINI NOT/E.
apud‘illos sunt philosophi non ejusdem sectae.
(48) Quos alios simulsentireinquit non sgscriho,
quia pridem est cum alii exscripserunt {sed Aristo-
t'elem-(Metaph. ιν, 8) crucem philosophis relinqui:
Inus ε Ductor λέγεται τά τε ἁπλᾶ σώματα, οῖον γῆ ⁷καξ
πῦρΑκαὶ ὕδωρ, iani ὅσα τοιαῦτα, καὶ δλῳςρώμῴα, καξ
τὰ’ἐκ τούτών συνεστῶτα, ζῶά τε καὶ δαιμόνια, καί
τὰ μόρια τούτων.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.