PG 127, col. 490

enim celeriter et cum gaudio in patriam reversu-
rus eras. llle autem virorum illorum majestate at-
tonitus, Vos vero, inquit, quinam estis , odomini ?
non sine metu sciscitatus est. Statim itaque unus
eorum dextera extenta, sancti apostoli Pauli tem-
plum ostendebat : Mea, inquiens, illa domus est.
Alter vero Ruinam versus digitum intendens,
sancti apostoli Petri templum demonstrabat, Ad
me, inquiens, magnum illud pertinet editicium.
Sic fati, ex ejus oculis evanuerunt. Postquam igitur
νι figura et verbis principes apostolorum esse
agnovit, horum dicta mente revolvens, et quid
verba innuerent intelligens, Romam rursus venit,
sanctoque viro omnia scriptis manu propria litteris
patefecit, et veniam injustaa cogitationis petiit;
nec non reditum in patriam precibus ejus fortunari
poposcit: quibus impetratis, ltetus cursu prospero
iu patriam delatus est.
IS. Igitur sancti viri fama quaqueversus diffusa,
et innumerabili multitudine quotidie confluente,
quorum :alii divina: gratiae verbo alebantur, alio-
rum etiam corporalibus necessitatibus consuleba-
tur, imo utrique in utraque parte juvabantur;
oportuit ipsum quoque sanctum virum hominem
esse coargui. Fame enim aliquando coorta, atque
ad monasterium indigenis fperegrinisquc eunetis
tanquam ad portqu confugientibus. ipsius vero
monasterii incolis summam penuriam patientibus
(contingit enim quandoque justis etiam derelictio,
judicio ejus qui omnia oculis spectat), populi mule
titudinem cernens beatus vir, et corporalis alimo-
nia: penuria monasterium laborans; namque hor-
rea prOpter accurrentium multitudinem defecerant;
et venalia item una cum agricolis deerant, amicis
insuper opem negantibus; non patiens homo Dei,
afflictas animas et famis calamitate prostratus cer-
nere, fugere decrevit, quod et fecit, iter Romam
versus eum duobus aliis monach's aggressus. Sed
enim quisnam tua, Christe, prodigia non obstu-
pcscet, simulque angustiarum providenter solutio-
nem factam, cum beneficii incremento? Progredior: ι
tem itaque beatum somnolentia correptum aiunt,
et itineris comitibus dixisse : Vos aliquantulum de
via declinantes, parate mihi dormitandi locum.
Quo facto, et beato viro humi somnum capiente,
somnium eidivinitus immissum obtigit; in somnio
autem huiusmodi visio: Videbatur sibi quemdam
cernere sacerdotem, veluti sacro ornatu indutum,
sibique astantem et fugamillam exprobrantem,
atque ut ad monasterium rediret hortantem, in-
effabili Dei misericordia: fidentem : atque ut ca-
veret quominus illum pusillanimitate sua irritaret,
qui manum suam aperit, et' implet omne animal
16

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.