PG 135, col. 502

venit: de quibus eum qui voluerit sigillatim expo-
nere, tempus dificiet.
6. Praesens hujus loci status nequaquam inferior
est mari ex ingenti tempestate, vehementique
procella furiose agitato; quinimo feroci mari de-
terior, siquidem pelagi ferocitatem tranquillitas
excipit; hic vero singulis diebus crescit fluctuatio,
ejusque impetus finem non habet; nisi forte au-
dierit: Hucusquevem’es, et non prxtergredieris,
sed in te comminuentur fluctus tui“. In Levitici
libro‘ aperte scriptae sunt clades qua in terra no-
stra evenerunt : bella scilicet, devietiones, sationes
in vanum, nostrorum laborum per adversarios
comestio; et furtudo nostra ad nihilum recidit;
pauci facti sumus; et populus alienus multiplica-
tus est in terra nostra. Ambulavistz's erga me obli-
qui, dicit Deus, et ego ambulabo erga vos in furore
obliquo. Etenim ita res habet. Nisi enim aliquis
aegrotans claudicaverit, neque inducit medicus
sectionem cum acrimonia et ustione. Patet quod
etiam nos nisi plurimum exacerbavissemus summa
bonitatis medicum nostrum, et oblique erga
illum ambulavissemus, nequaquam et ipse erga
nos oblique affectus fuisset, salubriter nos amari-
tudine replens.
JOANNES CHILAS
Ν ΟΤΙΤΙΑ ET FRAGMENTA
(Ex Angeli Maii Praefatione ad tom: VI Spicilegii Romani p. xvr.)

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.