PG 136, col. 771

Theologiaa mysterium fidei nihil sollicite inqui-
rentis assensionem requirit. Deum enim esse
omnino credendum est; quid vero ille sit, nequa-
quam inquirere aut disputare convenit. Denique si
fides earum rerum, qua: sperantur, substantia est,
el argumentum eorum qua non apparent, ue con-
tenderis ea nunc videre, quae procul dissita sunt,
neque in dubium vocaris ea quae sperantur, eo quod
ipsa cognitione nondum assequi queas.
Fides est assensus de iis quae auditu percepit,
nihil ambigens, cum certe persuasione veritatis ca-
rum rerum, quae Dei gratia praedicata: sunt. Hujus
exemplum aut specimen exhibuit Abraham, qui
juxta Scriptura! testimonium non dubitavit per in-
credulitatem, sed fide confirmatus est, Deo gloriam
tribuens, et certa animi fiducia persuasus, quod
qua promisit Deus, eadem et praestare possit.
Greg. Thaumaturgi. Pracipuam pietatis curam lia-
bere convenit, quam non immerito virtutum pa-
rentem nominaut. Haec enim omnium virtutum
principium et finis est.
Ut Deum et causam omnia continentem efficien-
temque cognoscamus, tum visu tum naturae lege
docemur : illo nimirum, dum res visibiles et solidas
spectat ; hac vero, dum ex visu cognitis et ordine
dispositis summum ducem et opificem considerat.
Tecto pulsa et sub dio agens fides, 4 sumptuosa
impietate praestantior est, et tres in nomine Domini
congregati, multis divinitatem negantibus antecel-
lunt.
Nihil coram Deo aeque magnificum est, atque
sermo purus, et veritatis degmatibus perfecta anima.
Sola pietas stabile et firmum bonum est. Quod
enim acquisitu impossibile est, idem propter invi-
diam incredibile etiam iudicatur. Atqui profana:
mentes nullam rem, qua: bona et honesta est, fide
dignam existimant.
illirysost. Hoc fidei maxime proprium est, rationes
eorum quae fiunt non inquirere, sed obtemperare
praescriptis.
Pium et iidelem virum tam firmo et constanti
erga Dei promissiones animo praeditum esse opor-
tet, ut licet sibi ipsis contraria esse videantur quae
iiunt, ne sic tamen vel animo turbari possit, vel
de eventu desperet. Fidelem Abraham itaque inspi-
cito, qualem nimirum promissionem ipse acceperit,
et quaenam ipse facere coactus sit.
Fides virtutum mater, corona et perfectio est.
Athanasii. Melius est dubitationem obortam si-
lentio reprimere et credere, quam propter dubita—
tionem diflidere.
Greg. Omne quod creatum est, extra divinam na-
turam aut essentiam esse judicare cdocti sumus :

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.