PG 139, col. 1109

De stellis etiam errantibus et fixis uterque dis-
serit. Et Plato quidem unam omnium eamdemque
substantiam,id nimirum quod in quatuor elementis
maxime perluceat, esse ait. Aristoteles autem quinti
corporis nomine et caelum et stellas omnes com-
plectitur, propter motum scilicet, quem diversum
a quatuor elementis habent. Porro caelum istud,
quod quintum corpus appellat, quid re vera sit,
nequaquam definit. Sed ex opinione et conjectura
tantum loquitur. Verum enimvero quamvis septem
errantes vulgo vocentur, quinque tamen duntaxat
revera sunt: neque enim solis et lunze cursus
erraticus est ; at errantes stella: ideo appellantur,
quia nunc stare, nunc progredi, denuoque regredi
videntur. Atque inerrantium quidem ordo longe
sublimius quam errantium eminet: inerrantes-
que adeo ipsae non in una et eadem corporis aethe-
rei superficie sitm sunt et feruntur: imo alia: aliis
sublimiores apparent. Fixis errantes succedunt:
in quibus prima Saturno. secunda Jovi, tertia
Marti, quarta Soli, quinta Veneri, sexta Mercurio,
postrema Luna sedes assignatur. Infra lunam
quatuor elementa, nimirum ignis, aer, terra, et
aqua, ordine suo singula jacent. Sunt autem cui-
libet errantium przetlnita tempora.quibus movean-
tur.Saturnas enim,cui ut caeteris altiori maximus
orbis permetiendus est, cursum suum triginta
annorum spatio conficit. Jupiter celeri cursu
sphaeram suam annis duodecim, Mars duobus a'c
semisse permeat. Solis, Veneris, et Mercurii cur-
sus idem, isque annus est. Luna post vicesimum
nonum diem et semissem cursum redintegrat.
Quod si quis hujusmodi numerorum arcana rimae
ri velit, hinc facile quanta sit architecti sapientia
deprehendet : quod nimirum concentuum rationes
omnes in his elucescant: eorum, inquam, qui
vulgo διὰ πασῶν, διὰ πέντε et διὰ τεσσάρων appel-
lantur. ’
CAP. IX.
Indicit supremi tempus. Planetarum ἀποκατα-
στάσεις. Αςινονιιιη synodus, diluvia.
Tametsi autem ex Evangelii oraculo ‘, diem et
horam supremi iudicii nemo cognoscat, praeter
Patrem, et Patri comternnm Filium, atque adeo
Spiritum, qui ex Patre (Filioque) procedit: Grani
tamen novis quibUsdam demonstrationibus perspi-
cuam facere connituntur. Quo id autem modo, sic
accipe. Saturnus maximam suam ἀποκατάστασιν
ducentis sexaginta quinque annis: Jupiter, qua-
dringentis viginti septem: Mars, ducentis quatuor:
sol, mille quadringentis sexaginta uno: Venus,
mille centenis quinquaginta uno : Mercurius, qua-
dringentis : luna, vigintiquinque conficit. Cosmica
⁸ Maro. xm, 32.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.