PG 142, col. 19

haud operae dispendium fore nihilominus existimaverim, si leve saltem istius codicis exhibeam speci-
men aliquod: epistolis nempe omnibus et Opusculis, quae in eo continentur, singillatim indicatis: ac
binis etiam epistolis unoque opusculo nunc primum cum nova Latina interpretatione in lucem emis-
sis. Illud inter opuscula selectum est, quod ab ipso Cyprio De rebus suis inscriptum, primum locum
tenet, tum quia in Caesareo-Vindobonensi codice mutilum exstat: tum etiam quod viri illustris, va-
rioque tato celebris, diligentissime cum patria natales refert, genus, indolem; prima studia, ac iti-
nera ad eximiam litterarum peritiam assequendam suscepta; ecclesiastica munia, principemque in urbe
regia sacram dignitatem; partesque diversas ejus, itemque adversas in ea, quae tunc utriusque Ecclesiae
inita concordia fuit: atque demum potissimum, quod inde mihi daretur ansa, ut Pachymerianam Mi-
chaelis Palazologi, et Andronici filii imperatorum historiam haud modico. ut putabam, emolumento
illustrarem. Eam intelligo Historiae ει Pachymere scripta: partem, quae negotia Ecclesiarum spectat: sive
qua; sub Michaele Palaeologo acta sunt in dogmatis discussione de processione Spiritus sanctia Patre.
et a Filio, vel per Filium, ac inita utriusque Ecclesiae in oecumenica synodo Lugdunensi unione, ea-
demque postea rapta ac eversa sub Andronico successore: sive quas pertinent ad patriarcharum suc-
cessionem, qui pro vario partium studio promovebantur in Ecclesiae thronum, ac throno detrudebantur,
Hinc vero Dissertationes dum, historicas, et dogmaticae, quae praecipuam operis partem conficiunt, elucu-
bratas sunt, ac binis etiam locupletatae epistolis Graece simulque Latine nunc primum editis. Gravissima
pro catholico dogmate momenta a Pachymere, schismatico licet viro, indicata, ac aestu schismatico
- aliquando despecta, validissime vindicantur: chronicazque difficultates plures, ad patriarcharum regiae
urbis quod attinet successionem, in ejus occurrentes Historia, nec adeo feliciter a doctissimo inter-
prete Petro Possino, aliisque post ipsum peritissimis viris expeditae, novum revocantur ad examen, ac
sane felicius (absit verbo invidia!) fortasse expediuntur. Haec igitur mihi data elucubrandi opusculi oc-
casio, Lector, benevole, hoc etiam propositum mihi in eo conficiendo consilium. Labores conatusque
meos, tametsi exiles, pro tua excipias lhumanitate: si quidve ipsi attulerint emolumenti, pro tua aequi-
tate tuearis.
PARTICULARIS HISTORIA? SERMO
1 Cyprus insula ei patria fuit, qui librum hunc Α
concinnavit (3). Patres autem et avi (4) οωηθεᾳυι
progenitores primas habuerunt in divitiis, et ii
patria, quousque Graecis non obtigit ibi servin
Barbaris Latinis (5). Postquam vero servitutem
subierunt, communis calamitatis et ipsi participe:
efl'ecti sunt, mediocriter possidentes, et honorati
eaque habentes quas nec pauperibus, et plebeis
et vilibus connumerabant ipsos, nc inter poten-
tes ac ditissimos constituebant.
uebant. θυπλούτους συνέταττε.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.