PG 142, col. 22

vero ipsorum disciplina opus non amplius habuit,
aetatis suae novem omnino excesserat annos (6).
Cumque ingenio videretur ad disciplinas idoneo
natus, et injuria affici, si iis non applicaretur, in
Callinicensium urbem mittitur (7), majoris institu-
tionis? causa: quae viris florere existimabatur
doctioribus iis, qui primum fuere praeceptores;
tametsi revera floreret nemine uno. Erat etiam se-
niores audire narrantes, sexagesimum ad eos us—
que fluxisse annum, ex quo insula dominatio in
alterius linguae homines translata fuerat (8): ac
per totum istud tempus apparuisse neminem, qui
praeter consueta ac humilia litterarum rudimenta
quidpiam doceret: num vero antea aliquis eorum
exstiterit, qui dicuntur sapientes, ignotum eis
esse, neque dicere posse. Qua de causa cum etiam
ibi ingenio dignum suppeteret nihil, in quo se
exerceret, secunda, ut aiunt, navigatione, Romano-
rum scht-las adit, ubi grammatica tradebatur pa-
tria Latinorum lingua (9). In his tempus insum-
psit non multum : et umbra grammaticas videba-
tur, non ipsa arte potiri. Causa erat temporis bre-
vitas, etvox magistrorum extera, et spuria (10),
et ajuvene non sine multo et magno intellecta la-
bore, sine qua neque possibile erat artis assecu-
tioncm tentare. Hinc eveniebat, ut duplicem pro
simplici subire laborem deberet: una ex parte
voces addiscere quaerens, et quid ipsae significa-
rent: et ex altera, subjecta; vocibus artis sensus
penetrare. Hanc ob causam neque logica: Aristote-
licai, quae ibi docebatur, aliquid memoratu dignum
percepit praeter ea quae ad ipsius artis isagogen
pertinent; et haec quidem subobscure. Difficile
enim est, ut profundat! dictorum sensus asse-
quentur, qui voces ipsas non intelligunt. Sed cum
non ex voto se proiicere videret, et indolem mo-
rosiorem sortitus esset, ac laboris impatientem
(oportebat enim vel omne comprehendere, vel stu-
dium penitus negligere), nolens amplius adeo fa-
tigari, et miserum esse, ad patrios lares reversus
est, quindecim natus annos (11). λ
Exinde rei venaticis operam dabat, similibusque
exercitationibus. Liberalium quidem disciplinarum
desiderio tenebatur (12): sed ut minimum cu-
ram de iis faciebat, quod eas Graecorum lingua
percipere non posset, per quam facillimum ipsi
fuisset sese in eisdem exercere. At hujusmodi ex
desiderio cum quiescere non permitteretur (13),
turbulentus simulque molestus parentibus evasit,
quaerens ex ipsorum bonis commeatum ad iter
agendum, et emitti e patria, et Nicaeam mitti ad
scholas (14), ubi fama clamabat posse videri ei qui
ibi diversabatur, ob sapientum virorum abundan-
tiam, veteres videre Athenas. Puero adhaerentes
illi, natura: et fortioris necessitatis vinculis se di-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.