PG 142, col. 38

quotum unum Ch.isti conveniat υ. g. annus mundi
6428, ea: 6428 subduco 5508, residuum est 920. Ergo
anno Christi 920 annus hic mundi 6428 incipit a
Kalendis Septembris, Porro si 6428 29 partiaris
per 15, residuum est octo : ergo indictio erit octava.
Hanc igitur juxta regulam si anno proposito 6769,
quo recepta fuit Constantinopolis, detrahas annos
5508, residuus 1261 est annus ωνεθ vulgaris, quo
currente dicendum foret, coepisse a Kalendis Sep-
tembris annum illum 6769. Quoniam vero capta
mense Julia fuit urbs regis, id omnino transferen-
dum esset ad annum aera: vulgaris insequentem
1262, ad quem pertinet Julius mensis anni Graeci
qui a Kalendis Septembris in anno 1261 incepit.
Non ita se res habet.Exactiorem veramque tradit
regulam Ricciolius, libro ιι Chronologiee, capite 2,
inter canones pro usu tabularum, canone ΙΙ. υ Si
anni sunt pauciores annis 5509, illos his subtrahe,
et habebis annos ante Christum, inchoatos a Kalen-
dis Septembris anni praecedentis. Exempli gratia:
dentur anni mundi Constantinopolitani 5508 ; hos
subtrahe annis 5509, restabit annus 1 ante epo-
cham Christi,inchoatus tamen a Kalendis Septem:
bris anni ante epocham Christi, a quibus incipit annus
5509, concursurus per octo menses ultimo sui cum
prioribus octo mensibus anni primi epochw Christi.
At si anni dati sunt 5509 vel plures, subtrahe illis
annos 5508, et habetis annos Christi concurrentes
a Kalendis Januariis usque ad sequentis Septembris
illis subtrahe 5508, restat annus primus Christi,
concurrens cum mundi anno 5509, usque ad diem
primam Septembriszinde enim concurrit cum anno
5510. ›› Itaque ab anno 6769, quo captam Constan-
tinopolim referunt scriptores Graeci, subtrahe an-
nos 5508. Habes vero annum Christi, seu serie
vulgaris 1251, concurrentem videlicet cum anno
Constantinopolitano 6769, usque ad diem primam
Septembris, deinceps concursurum cum anno 6770,
Itaque annus 6769 incepit a Kalendis Septembris
in praecedenti anno Juliano 1260, et mensis Julius
anni Constantinopolitani 6769, quo urbs regia re-
cepta est, ad annum pertinet Julianum 1261.
Dubitationem removet omnem indictio quarta,
tanus 6769, quave notatur etiam annus sares vul-
garis 1261. Atqui eadem quarta indictio Ro-
mano, aut pontificio more incipit a Kalendis
Januariis ejusdem anni1261 ; inceperat vero juxta
Graecorum morem a Kalendis Septembribus anni
praecedentis 1260.Ab his ergo initium sumit annus
etiam Constantinopolitanus 6769 cum sua indi-
ctione quarta, quam ipse videlicet annus 6769 per
15 divisus reddit, nulla facta additione aut sub-
tractione : et ab eisdem demum Kalendis Septem«
,bribus anni Juliani 1260 incipit apud Graecos
novus annus Incarnationis 1261.21 Hanc hodieque

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.