PG 151, col. 1344

et bona appellatur : ita et hominis bona, ut humo
est, illa tantum intelligimus, qua: ipsum hominem
bonum et laudaliletn faciunt, cl a quibusjnre Iau-
datur, et bonus appellatur.
Car. Vlll. Vera beatitudo hominis, ut homo est, in
quibus potissimum sita.
Sed beatitudo hominis sita Cal in illis bonis tan-
tum, qua: sunt hominis. ut homo est : sola ergo illa
formaliter perliciunt beatam vitam, quae hominem
vere bonum et laudabilem fat-inut , et propter quae
Β jure laudatur, et bonus appellatur. Sed ex nulla opi~
ficum arte haec homo meretur. Quantumcunque
enim est homo faber bonus, aut cerdo. aut scriptor ,
non tamen ratione hujus artis bonus appellatur;
velut sapiens homo, aut prudens, , aut intelligens
simpliciter laudatur. Ergo ad formam beatitudinis
Opilieum artes minime sunt vocandae.
CAP. IX. Scientia in bonis hominis minime locanda.
Similiterque scientiarum, quarum linis est non
extrinsecus efl‘ectus, sed intrinseca visio veritatis ;
licet in bonis ipsius mentis, ut mens est, omnis scicn-
tia computetur : tamen quacunque tales sunt, ut ab
eis non possit homo simpliciter bonus appellati,
vel ut homo sapiens et intelligens, aut prudens
habenda. quae
beatitudinem ipsius hominis, in quantum homo est,
conSIituunt. Hominem enim non ipsam mentem aut
rationem appellamus, sed animal rationis et mentis
particeps, cujus nunc beatitudinem quarrimus, rem
videlicet, qua optime, dum vivitur, vita ejus du-
catur.
Car. X.Qute hominibus et bestiis communia, non in
bonis hominis, ut homo est, collocanda.
At vero , nec quaecunque sunt, aut esse possunt,
communia hominis et bestiarum , in illis bonis sunt
habenda, ex quibus hominis beatitudo constat. llla
enim omnia, ut prazdefinitum est, sunt bona Immi-
nis, ut homo est. Sed illa qua: sunt, aut esse pos-
sunt communia hominis et bestiarum , et per con-
sequens qua: gratia istorum requiruntur, ut etle-
ctiva, aut conservativa,et si qua: earumdem virtu-
tes esse dicuntur, non sunt bona hominis, ut homo
est, et ideo nec in illis bonis sunt habenda, qua- ad
beatitudinem pertinent.
CAP. XI. Miserrimi definitio, aut qui vere miser
dicatur.
Item, quia miserrimus homo nec ille est, qui
nusquam est , nec ille, qui homo non est ": equus
enim non dicitur homo miserrimus : manifestum
est, quod sunt aliqua communia hominis beati et
miserrimi. Cum Vero miserrimus dicatur, qui ha-
bet omnia mala hominis, ut homo est, ita ut nihil
boni hominis, ut homo est, ei relinquatur: sequi-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.