PG 17, col. 554

a lege et prophetis praedicatur, sed alium nescio
quem ignotum omnibus atque omnibus inauditum,
huiusmodi homines haereticos designamus, quant-
libet variis ac diversis et fabulosis concinneut ista
figmentis, sicut (65) sectatores Marcionis, et Valen-
tini, et Basilidis, et hi qui se Tethianos (66) appel-
lant. Sed et Apelles licet non omnibus modis Dei
esse deneget legem vel prephetas, tamen et ipse
haereticus designatur, quoniam Dominum hunc qui
mundum edidit, ad gloriam alterius ingeniti et boni
Dei eum construxisse pronuntiat: illum autem
ingenitum Deum in consummatione seculi misisse
Β Jesum Christum ad emendationem mundi, rogatum
ab eo Deo, qui eum fecerat, ut mitteret Filium
suum ad mundi sui correctionem. Et si quidem hic
solummodo qui de Deo Patre aliter sentit quam
regula pietatis exposcit, haereticus (67) habendus
esset, sufiiceret utique quod superius dictum est.
Sed nunc unum atque idem credendum est etiam
de eo qui de Domino nostro Jesu Christo falsi ali-
quid senserit, sive secundum eos qui dicunt eum
ex Ioseph et Maria natum , sicut sunt EbiOllllai et
Valentiniani, sive secundum eos qui primogenitum
eum negant, et totius creaturas Deum , et Verbum,
et Sapientiam, quae est initium viarum Dei ante-
quam aliquid fleret, ante saecula fundatam, atque
solum eum dicentes : vel secundum eos qui Deum
quidem eum fatentur, (68) non tamen assumpsisse
animam corpusque terrenum : qui sub specie quasi
amplioris gloria: Jesu Domino deferendae, omnia
qua: ab eo gesta sunt, (69) visa geri magis , quam
vere gesta esse testantur : quique neque de Virgine
natum fatentur, sed triginta annorum virum eum
apparuisse in Iudaea. Alii vero ex Virgine quidem
eum credunt esse progenitum, sed putasse se magis
Virginem peperisse, non tamen vere peperisse con-
firmant. Latuisse quippe etiam Virginem putativa!
generationis asserunt sacramentum. Qui quomodo
non ab Ecclesia longe ponendi sunt, cum (70) phi-
larchite morbo languentes dogmata statuerint, qui-
bus ad suum nomen discipulos declinarent ?1(7I)Sed
¹⁸⁶ Galat. v, 19-21. ¹⁹ Galat. ι, 1. ³ο Prov.
ι) et emendandis.
(67) Mss. et Merlini editio, habendus est, et sit/fi-
ceret, etc. Rectius Genebrardus, habendus esset,
“(£59735 ἕῳ· - . , . .
(68) Editi non tamen assumpsisse hominem, id
est, animum, etc. Ms. Sorbonictis, non tanien
assumpsisse eumdem animum, etc. Ca-teri mss. ut
in textu.
(69) _Editi, pltantastice magis, quam, etc.“ Ms.
So‘rbo'nicus ,⁷ uisa gerere magis, quam,_etc. ,Paulo
post editi, _de Virgine natum'testautur. Caneri mss.
rectius ut in textu. -
(70) Editi, _et tus. Regius, philargyrire. theri
mss. pltilarchiw.
71) Sed et eos qui hominem,etc. Erro_rem Be~
(7i) Sed et eos qui hominem, etc. Errorem Be~
ryli Bostrenorutn episcopi hic designat Origenes.
18

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.