PG 17, col. 642

se testatur Epiphanius scriptor locupletissimus, ct
proximus temporum illorum. Epiphauii verba pa-
rum sincere reddidit Augustinus; cum enim con-
ceptis verbis nescire se professus fuisset Epipha-
nius hazr. 65, cap. 1, et haer. 64. cap. 3, an ab
Adamantio Origene, an ab alio impuri Origenistze
pr0pagati sint, hzec ita reddidit Augustinus, lib.
De Ιιων.. cap. 42, Origeniam' a quodam Origene
dicti sunt , non ab illo qui fere omnibus notus est,
sed ab alio nescio quo, de quo vel-sectawribus ejus
Epiphanius loquens, etc. Vitiatam ab Augustino
sententiam nova accessione fmdavit Augustini
simius Praedestinati auctor, quem edidit Sirmou-
dus ; sic enim scripsit, hazr. 42 : Quadragesimam et
secundum heresim Origeniani inchoaveram, a quo-
dam Origene, non illo qui fere omnibus notus est.
sed alio Syro quodam sceleratissimo. Verba ba'c
Augustini, Sed ab alio nescio quo, videtur falsa hac
lectione depravasse : Sed alio Syro quodam. Idem
.capite sequenti alium nobis obtrudit Origenem ab
Adamantio nostro diversum, dogmatum eorum au-
ctorem quorum Adamantium Epiphanius accusavit.
Sophronius Jerosolymitanus ab Epiphanio inductus,
geminum quoque Origeuem‘, alterum antiquiorem.
Adamantium alterum commemorat in epistola ad
Sergium : quod observatione sua dignum Photius
existimavit cod. 251. In eadem causa est Joannes
Damascenus in libr. De Ittrresib. geminum [ingens
Origenem, unde duplices orti sint Origenistze findi,
et Adamantii sectatores. Atque item Guido carme-
lita. Elnensis episcopus, qui ligmentum idem arri-
puit in Summa de haeres. Atque ita duone exstite-
rint Origenes Origenistarum principes addubitavit
Epiphanius; asseverarunt Augustinus, SOphronius
et Joannes Damascenus; tres autem tinxit auctor
Praedestinati, scriptor nequam, ut vel ex eo conji-
cias quod eodem capite Pamphilum martyrem.
episcopum aliquando fuisse tradit. Quod autem
asseveravit Augustinus, negavit id diserte Barouius
ad an. 256, et causas cur duplex fingeretur Ori-
geues acute pervestigavit. Memoratus porro ab
Euuapio iu- Vita Porphyrii Origenes ille quem dixi-
mus,‘Porphyrii et Amelii condiscipulus, idemne sit
ac sodalis ille Plotini, an alius, non satis exstat;
nam qui cum Plotino Amuiouium audivit Origenes,
Plotini aequalis fuit et amicus, nec doctrina inle-
rior, ut ei ad se audiendum forte venienti erubescens
assurgeret Plotinus, nec coram eo verba facere
sustineret ε at laudatus ab Eunapio Origenes alter
Plotini scholam videtur frequentasse , quippe qui
Porphyrii et Amelii Romae condiscipulus inquit,
quorum utrumque Plotini doctrinam Romae capeSsi-
visse constat. Id si sit. Origenes duos iisdem. lem
poribus cum Plotina Roma: coniunctissime vixisse

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.