PG 2, col. 426

In English: The Clementine Homilies 19.3 · The Clementine Homilies 19.4 · The Clementine Homilies 19.5

dixisse, ait ε Me sine periclitari, tu vero, quam ais
blasphemiam,praetextum ad secessum ne accipias.
Intelligo enim, vis subtrahere te, quo efi‘ugias re-
prehensionem coram populo, interdum vero, quia
non scriptum est, quo modo et a quo et quare fa-
ctus sit malus,quoniam non oportet audereplusdi-
cere, quam Scriptura: quocirca velut religiosus
duntaxat asseris eum exsistere.Porro haec commen-
tus teipsum decipis, nesciens quod, si blasphemia
est, de malo diligenter inquirere, culpa circa me
accusatorem est, non circa te defensorem Dei. A0
si scriptum non est, quod quaeritur, ideoque recu-
sas quaerere, sunt quaedam idonea: vim, quae pos-
sunt non minus, quam Scriptura, qumsita demon-
strare. Statim ergo, nonne necesse est, malum,
quem et tu fateris exsistere, aut factum esse aut
infectum ?
IV. Et Petrus respondit: Necesse est.Ac Simon :
Igitur si factus est, ab ipso cunctorum creatore
factus est Deo,vel tanquam animal genitus, vel se-
cundum substantiam prolatus,vel extra per tempe-
rationem efl‘ectus.Nam si extra Deum erat materia
animata autinanima,unde factus est,vel per ipsum
Deum, vel a seipso, vel ex non exstantibus conti-
git, vel est de numero relativorum,vel semper fuit.
Omni ergo via, ut puto, hic divisa ad illius inven-
tionem,necessario per unam quamdam earum pro-
gredientibus obvius erit. Singulas igitur oportet
percurrere, quaerendo ortum. et auctore invento
culpae obnoxium esse eum intelligere. Nonne ? quo
modo tibi videtur Ἰ
V. Et Petrus : Mihi videtur, quod, licet a Deo
factus appareat,non tamen ideo culpandus sit con-
ditor, nam forte utilitas illius maxime omnium re-
peritur necessaria, sin vero infectus ostendatur,
velut semper exsistens, neque in hoc creator ac-
cusandus vel non omnium est optimus,si potestati
principium non habenti finem imponere nequit,quia
eam non habet naturam : aut, si potest, non eum .
perimit,quoniam iniquum judicat,initium non ha-
benti finem imponere,item ei qui natura malusest
non parcere,quod aliud esse non possit,quanquam
esse cupiat. Si vero bonum eum volens facere non

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.