PG 2, col. 472

gethonti et tartaro, quemadmodum Sisyphus, vel
Tityus, vel Ixion, vel Tantalus, atque in inferno
internum puniar? Rursus autem excipiebam, di-
cens: in re qua: incerta est, tutius multo est me pie
vivere, et voluptates corporis vincere, quamvis
absolute et certo pleneque non sciam quidnam
justum sit ac Deo gratum, nec utrum immortalis
sit anima, an mortalis.
V. His itaque cogitationibus animum meum ver-
santibus: In Egyptum proficiscar, dixi, et adyto-
rum hierOphantis, ac prophetis amicus efficiar,
B magoque quissito ac invento, multa pecunia ei per-
suadebo, ut animae evocationem, quam necroman-
tiam vocant, faciat, tanquam videlicet de negotio
aliquo percontari velim : porro erit percontatio, ut
discam utrum anima sit immortalis. Id autem pror-
sus cognoscam, non ex eo quod respondebit se esse
immortalem, sed ex eo duntaxatquod illam existere
videbo: nam oculis meis cernens eam, satis ma-
gnam habebo certitudinem, nec jam plus fidam
auribus, quam oculis. Verumtamen cum philosopho
quodam ex familiaribus meis hoc quoque consi-
lium communicavi: is vero monuit me, non expe-
dire ut id auderem, duas ob causas. Si enim, in-
quit, plane mago non obedierit anima, tu quoque,
ut pote qui legibus haec agere vetantibus adversatus
fueris, male tibi conscius vives; sin autem pa-
ruerit, praeterquam quod vives male tibi conscius,
etiam quae ad pium cultum pertinent (cujus rei
gratia talia aggressus fueris), non jam tibi bene
cessura existimo. Divinitatem enim aiunt infestam
esse iis, qui animas, postquam a corporibus suis
dissoluta; sunt, vexant. Ego vero his auditis, segnior
quidem ad propositum factus sum, sed illa supe-
riore cogitatione omnino non poteram absistere.
Vl. Ac ne de bis tibi longum sermonem faciam,
cum in talibus considerationibus ac negotiis ver-
sarer, Tiberio Caesare Romana sceptra tractante,
post initium veris, fama quaedam sensim diebus
singulis percrebuit, et revera bonus Dei nuntius
mundum pervasit, Dei voluntatem silentio tegere
non valens: sed et per singulos dies amplior et
major fiebat, sic referens : Quidam in Judaaa, initio
sumpto a verno tempore, interni Dei regnum inibi
praedicat, quod percepturus sit, qui optimam per
omnia vitam ipsi exhibebit: ut autem credatur,
eum divinitatis plenum docere ista, ¹⁷ multa mira-
bilia, prodigia et signa edit, solo verbo faciens au-
dire surdos, caecos videre, claudos ambulare; et
omnem morbum depellit, omnemque daamonem
fugat: quinetiam leprosi eminus tantum intuentes
VARIIE LECTION ES.
Ἰουδαίοις ¹⁸ al. λιγιι. ⁸⁷ l. Recogn. l.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.