PG 2, col. 663

solus,aut Barnabas, non habemus hoc operandi potes- Α altera paraenetica, in qua prmelara'et utile monita
perfectionem magis tendere; nec rursus fundamenta
paenitentia; jacere ab operibus mortuorum: « lmpossi-
bile enim est, inquit, eos qui semel illuminati sunt,
et donum caeleste gustaverunt et participaverunt Spi-
ritum sanctum,et verbum Dei dulce gustaverunt,»etc. ,
quae verba legere licet in Epistpla Pauli ad He—
braeos, cap. vx. Hinc capiendus est Philastrius lib.
De haeresibus, cap. 60 : Sunt alii qui epistolam‘jbeati
Pauli ad Hebraeos non asserunt esse; sed dicunt, aut
Barnabas esse beati apostoli, aut Clementis. Ubi
haud dubie Tertullianum intelligit. Sed de his sa-
tis : nunc. restat ut de illius argumento, sive sub- Β
jecto breviter agam.
Epistolw argumentum, divisio. Cum Judaei qui-
dam ad fidem Christi conversi galaticarentur (ut
cum Tertulliano loquar), hoc est, legem Mosaicam
una cum Evangelia retinendam esse putarent,idque
multis Christianis persuaderent,sanctus Barnabas,
sive quis alius, sanctum Paulum imitatus, eurum
doctrinam hac epistola convellere conatur, docet-
que multis Scriptura: locis, ac figuris, legem Moy-
sis jam abrogatam esse,eique Evangelium succes-
sisse. Hic est hujus epistolae scopus ; ad quem non-
nulla hic, qum non sunt προηγουμένου, seu prisci-
pui argumenti, sed veluti secundarii tractatus, ut
de adventu Christi,passione, etc.,rel‘eruntur : nam
illius gratia tractantur, cum ad ejusintelligentiam
non parum conferant, juxta morem oratorum, qui C
interdum alio digrediuntur, non inutiliter quidem,
cum id plenioris elucidationis gratia facere soleant.
Sub finem epistolae multa docet Christianos, quae
ad vitam recte instituendam plurimum conducunt.
Hinc fit, ut haec epistola in duas partes commode
distribui possit : quarum altera est didascalica,
qua) multis argumentis docet nullum esse amplius
legis Mosaicae,et Judaicarum ceremoniarum usum:
(lenaeus VOSSIUS, Praefatio ad Epistolam S. Barnabas, Amstelodami anno 1646 ab ipso editam
Aliquot jam sunt anni quod hanc Barnabze Epi- D maximopere gavisus sum, in illas manus incidere
stolam, quam ab incomparabili Salmasio accepe-
ram,in lucem emittere decreveram. Sed iter meum
obstitit, quominus institutum illud tum temporis
perficere licuerit. Dum vero Angliam lustro, alia
sese obtulit occasio, qua scriptum illud, quod jam
diu lucem merebatur, tandem aliquando divulga-
retur. Parabat tum novam Ignatii editionem reve-
rendissimus Hibernia primas, Ussurius Armacha-
nus. Illi itaque postulanti et offerenti ut una cum
Ignatianis haec quoque Barnabas excuderetur epi-
stola, non tantum libenter id concessi, sed etiam

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.