PG 22, col. 1035

enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui
suæ post se, ut custodiant viam Domini, et faciant
judicium et justitiam: ut adducat Dominus pro-
pter Abraham quæ locutus est ad eum⁴. Quippe
ipsum hæc decebat dicere, docentem quod omnia
b hominibus religiose facta ad solam in Deum
Patremque omanium referre justum erat pietatem,
per quem in terra commorantem quidquid boni
piis in utilitatem atque salutem procedit. Hæc
autem divinum loquitur Verbum velut de alio Do-
mino, ipsius scilicet Patre edocens. Quem et sui-
met Dominum simul et Deum discipulis suis con-
itetur, dicens: « Ascendo ad Patrem meum, et
Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum ⁴.
Plena est autem lex, omnisque Scriptura hujusce
Domini « characteris,» scilicet, divini Verbi, quasi
de alio Domino loquentis, qui Pater ejus manifeste
est. Quæ quidem cum multa et profundissima sint
meditatione digna, ad præsens propositum satis
esse opinor.
ταῦτα πρὸς τὴν παροῦσαν ὑπόθεσιν.
cAET Iv.
Et fugit Agar facie ejuε ⁴, » Sarai scilicet,
ut manilestum est, « cumque invenisset eam an-
gclus Domini juxta fontem aquæ ⁴⁴. Secundum
Jepimus in iis quæ scquuntur: « Dixit ad illam an-
gelus Domini ⁴⁶ς et tertium : « Dixit ci angelus
Domini : Multiplicans multiplicabo semen tuum,
et non nmerabitur præ multitudine ⁴, s Et rur-
sum : Dixit ei angelus Domini : Ecce concepisti
et paries filium : vocabisque nomen ejus lsmael, eo
quod audierit Dominus afflictionem tuam . Et
sermone absoluto dicitur: « Vocavit autem nomen
Domini, qui loquebatur ad eam: Τu Deus qui vi-
disti me ⁴, Etiamsi nec in sanctæ narrationis
initio Dominus nominatus fuisset Agar visus er-
ranti, vocavit autem nomen Domini qui loqueba-
tur ad eam, si quis contendere velit ab Agar an-
gelum falso quasi Deum habitum esse; nunc autem
testatur Scriptura Dominum esse, qui per præ-
dictum angelum visus erat, per quem ut Dominus
ct Deus, ut ipsum decebat, dixit: « Multiplicans
multiplicabo semen tuum. Hoc enim Dei unius
esset dicere, non jam angeli. Qua quidem voce
edocta Agar sibi cum Deo solo tale colloquium
esse, « Τu Deus, ait, qui vidisti me. Sed et rur-
sus, cum fugit secum habens filium scriptum est :
« Vocavitque angelus Dei Agar de cœlo ⁴, dixit-
que ei quæ referuntur, in quibus et illud : « In gen-
tem magnam laciam eum ; » apertum est hæc de
puero dicere; quod ab angelo dictum minime cre-
dendum, Dci enim propria denuntiatio est. Cujus
igitur Domini nomen vocavit Agar: « Τu Deus qui
vidisti me, » cum et ibi Hebræorum tetragramuumaton
Scriptura referat nomen? Prædictis quippe mani-
ss ibd. 13. ⁴⁶ Cen. ααι, 17. ss ibid. 18.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.