PG 22, col. 882

Davidis genere ortum celebrant, cum neque is Jo-
sephi sit filius, neque Mariam in familia Davidis
fuisse docuerint. llujuscemodi erat quaestio prima,
qua: sic dissolvitur.
Ι. Res Jesu Christi Servatoris nostri partim
clam habere oportebat illorum temporum homini-
bus: partim vero ad communem notitiam efl'ere-
bantur, qnaacunque audientibus utilitatem erant
allatura}. Veluti Iesus. ut aliquid exempli causa
dicam, mortalis attatis tricesimum annum agens
stitit se publice ad Joannis baptisma, atque hinc
fecit initium magisterii sui ac prodigiorum : quid
Lamen citra tricesimum annum gesserit, nulla bi-
storia docet; neque ex, ulla divinae auctoritatis
Scriptura superiorem vitam ejus discere licet. Sed
enim postquam etiam nemini ignotus erat, alia
quidem audientibus omnibus praedicabat; aliis au-
tem, tanquam mysteriis, discipulos tantummodo
suos initiahat: ac modo prodigia ab se edita di_-
vulgari nolebat, modo sine ullo ejusmodi vetito
miracula faciebat. Jam in iis, quae silentio pre—
mere placuit, miraculum ejus nativitatis erat, ita
nt illoer, qui mortali ejus vita: interfuerunt, ne-
mo, paucis exceptis, rei conscius fuerit.
2. Dicit autem vir sanctus, nomine lgnatins. qui
Antiochena: Ecclesia: secundus fuit post apostolos
cpisc0pus, ipsum sazeuli principem latuisse Mariae
virginitatem, ac Servatoris ex ea nativitatem. Sic
enim ait (l): ι Latuit principem hujus smculi
virginitas Mariae, ejusque partus, itemque Christi
mors : mysteria tria clamosa, quae tamen sub di-
vino silentio peracta fuerunt. › Jam ipso mentis.
ratiocinio intelligere licet, haud fieri potuisse, ut
mortales omnes, qui Dei unctum inter homines
communi hominis forma versantem cernebant, na-
tum crederent e puella nuptiarum ignara, patre
nullo. Neque porro expediebat, ut multi comper-
tum haberent, Mariam haud ex Josepho conceptum
peperisse Jesum : prorsus enim paena: fuisset ob-
noxia de Mosaica: legis mandato virgo, ceu si ante
nuptiarum tempus virginitatem violavisset. Quam-
nbrem merito animadversum est, vigilanter admo-
dum Scripturam dicere : ‹ Antequam ipsi conveo
nircnt, inventa est in utero habens; › tanquam si
aperte diceret, eam ante nuptias non concepisse,
“neque prius quam ad virum accederet ι sed post-
quam cum Josepho coniugata fuit, atque apud eum
diversari cmpit (ἓ), et ab omnibus conjux ejus ap-
pellari -. cum una habitarent, ac nuptiali consue-
tudine jam usuri viderentur, ipsa propemodum
hora antequam convenirent, inventam esse in
non opponitur vocabulogxpaufig.
('2) ’ῧρί hac communi SS.Al_"at'rum op’ittioneOComf
liciisius Bibl. conc. t. Ι, p. 22, contrafSuaresjum et
Raynaldntn. Necplmrnsanoque Callistus Hist. I,
8, cum Eusebio consentit.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.