PG 22, col. 890

quam ex genere proprio suaque ttibu, ne videlicet
generis hæreditas ex una in aliamo tribem commo-
veretur; satis erat viri descriptio ad conjugem de-
monstrandam: nam qui ad legis normam viveret,
haud aliam sibi uxorem copulavisset, nisi quæ
primum esset ex ejus patria tribu,Judæ videlicet;
deinde ex eadem gente familiaque, nempe Davidis.
llatenus enim lex jubebat. Si Josephus igitur de
Judæ tribu deque Davidis gente et familia fuisse
demonstratur, ,cur non sequitur ut Maria ex iis-
dem originibus prodire videatur?
8. Quod si eadem dicitur Elisabethæ cognata;
cum tamen illa de tribu Judæ, Elisabetha de Levi-
tica fuerit; ne mireris : universa quippe Judæo-
rum gens uno genere censebatur, cunctæque tri-ʼ
bus invicem cognatæ erant. Hinc etiam divus Apo-
stolus Judæos omanes appellat cognatos suos, dumæ
ait: « Optabam ego anathema esse pro fratribus
meis, qui mihi secundum carneam naturam co-
guati sunt, lsraelitis.» Atqui cognati ejus soli
revera erant Benjamitæ: et tamen omnes lsraeli-
tas fratrum nominibus et cognatorum Paulus in-
digitat. Sic ergo angelus Elisabetham dixit Mariæ
cognatam, propterea quod amhæ lsraelitides es-
sent. Insuper ex ipso loco satis decuit Elisabetham
appellari Mariæ cognatam, quia nimirum habita-
bat in Judæ tribu, unde genus traxit Maria. Rei
testis Lucas, qui ait: « Exsurgens autem his diebus
Maria abiit in montana cum festinatione, in urbema
Judæ, et ingressa cst domum Zachariæ, ac salu-
tavit Elisabetham. » Etenim cum lex Mosaica saeer-
dotali tribui possessiones non aæsignavisset, quia
Domæicus Deus pars ejus est, mandavisset autem
ut inter cæteras trbus incoleret; cumque Xachs-
rias et Elisabetha quadam in urbe tribus Judæ ha-
bitarent, unde oriunda erat Maria; par fuit eas
ob hane causam cognatas appellari: neque id rur-
sus immerito propter morum similitudinem, quo-
rum gratia utraque mulier myeteio salutis uignα
fuit: et altera quidem Servatorem, altera Serva-
toris præcursorem sinibus suis receperunt, unius
videlicet ejusdemque sancti Spiritus gratia potitæ.
Atque hoc vel maxime nomine secundum Deum
cognatæ fuerunt (4). Hæc præsentis dubitationis
solutio est.
9. Quod si autem caput mulieris vir est, de Apo-
stoli divi sententia⁹, duoque sunt in carne una
ex Mosaicæ legis regula ¹; et si nupta viro, quæ
lagitium admiserit, adulterii pœmnsm ob id ipsunν
subit; ceu quæ jam sponsi corpus facta erat, sibique
caput imposuerat virum; cur si capitis genealogiὰ
seribatur, corpus cum capite connumerari non
sit consectaneum? Quamobrem Maria Josepho jam
Aat. palatinum epitomæ, etiam in catenis Vaticaniis
Nicctæ cod. A. f. 22, et Mararii cod. Ε. I. 50. 5e-
e rborum clausula noanisi
quens tamen quim
in cohcc Δ. legitu.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.