PG 24, col. 39

culiarem Hebraeorum consuetudinem. — Vaticina-
tur diffusum iri per omnes gentes Dei notitiam;
Cuncti enim, inquit, reges terra: confitebuntur tibi,
audientqne omnia verbav oris Dei , et cantabunt in
viis Domini. Haec autem nonnisi post Servaton's
nostri praedicationem exitum nacta sunt. Via: au-
tem virtutes sunt, quae ad Dei notitiam perdu-
cunt.§
Vens. 6. Eacelsus Dominus et humilia respicit.
Quae propheticus spiritus in ipso et per ipsum
locutus 'fue-rat, David cognoscens, laetaturiquia
Deus humilia respicit , et pressuris ejus protector
adest.
Vens. 7. Si ambulavero in medio tribulationis,
vivificabis me, etc.
Clarius Symmachus dixit : Si ambulavero in me-
dio tribulationis , conservabis nte : contra anhelan-
tes inimicos meos manum tuam extendes, servabit-
que me dextera tua. Dominus rem pro me confi-
ciet.
PSALMUS CXXXVIII.
Vens. 1. Domine, probasti me, et cognovisti me.
Quoniam igitur nostra: quoque vitae tempus habet
dimensa a Deo intervalla, universum vita: mea:
tempus , inquit, viamque hactenus confectam ipse
scrutatus 88.
Vens. 6. Hirabilis facta est scientia tua ea: me.
Superat, inquit, vires meas, et extra meam com-
prehensionem est horum cognitio, ita ut ea neque
excogitare neque enarrare queam. Quantumvis enim
dixero, ea parva ac minima pra divina potentia
fuerint, cujus comprehensio meam fugit tenuita-
tem, imo omnium virium delectum.
Vsus. l6. Imperfectum meum viderunt oculi tui.
Quod nondum feci,inquit, tanquam jam factum
intueris; et nondum natos , tanquam jam in lucem
editos nosti. Potest autem dupliciter intelligi inno-
centia mea, et malitiae carentia , nulla indigens in-
quisitione. Nam curiosa observantia dici opus po-
test : est autem imperfecta anima, quae nondum θ
virtute et scientia informata fuerit.
Vens. l9. Viri sanguinum, declinate a me.
Vens. 20. Accipient in vanitate civitates tuas.
Cum dixisset (v. I7): Μ ihivero nimis honorati sunt
amici tui, Deus; merito inimicos Dei detestatur
atque a se removet. lmo cum item dixisset fore tem-
pus, quo peccatores Deus ipse interficiet, jam nunc
illos procul se arcet, ne quid habeat cum illis com-
mune, neque ex ipsorum propinquitate detrimen-
tum capiat. Namque ad contentiosos sermones et
controversias, incassum tuas civitates accipient,
vocabulo civitatum divinas Scripturas signifi-
cans , quas frustra sumunt heterodoxi , et non ut

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.