PG 24, col. 530

ΕΙΣ ΤΟ ΚΑΤΑ ΛΟΥΚΑΝ ΕΥΑΓΓΕΛΙΟΝ.
QUANTUM SUPEREST 1N CODlClBUS VATICANIS.
⁸ο In diebus Herodis Judceaz regis.
Scilicet Judze tribus olim principabatur, totique
genti imperabat, donec Judaei sui juris fuerunt,
secundum prOphetiam δι. Fuerant quidem bi liberi
propriisque legibus utentes usque ad Augusti mta-
tem, quo tempore, apparente Christo, universa
gens in servitium redacta jam erat, et primus alie-
nigena dominabatur Herodes ; imperator vero
Augustus, qui et illi ex senatus consulto principa-
tum detulerat, universi orbis sceptrum tenebat.
Erat autem Herodes Antipatri Ascalonensis filius,
Apollinis ministerio addicti, matre Cyprina Arabe.
llic enim, sacerdotalis successionis postremo prin-
cipe llyrcano occiso, Judteorum renuntiatus rex
Γυίι. Hujus nunc meminit Lucas, ut demonstret
vere venisse Christum, cessantibus Judteorum
propriis principibus, prout praedictum fuerat.
δ’ Ει dixit angelo Zacharias, unde hoc sciam!
Quodnam mihi signum ostendis, quo fretus cre-
dam vaticinio tuo, tanquam fide non carituro?
Nam quod ais , przcter naturam propemodum est;
senes enim haudquaquam precreant. Atqui opor-
tebat Zachariam haud de suo et uxoris senio, sed
de promittentis Dei potentia cogitare. Quanquam
res magnas aegre sibi homines persuadent: ideoque
Deus indulgentia utitur. Nam ne Abrahamus qui-
dem prout opus erat credidit, sed initio risit di-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.