PG 24, col. 626

pientes. vel etiam ex Judaeis nobiles divitesque
viros eligens, his usus esset magistris doctrinae suae,
utique humanum potius negotium id credi poterat.
Sic enim plerique hominum solent semet subjicere.
vel pecunia a divitibus inescati, vel litterarum
specie et sapientia: praestigio decepti, vel eminen-
tiam personarum illustrium admirantes. Jesus au-
tem cum haud talibus sit usus discipulis, sed ε
contrario pauperibus et obscuris, ac litteratura
idiotis, lingua Syris, habitu humili, operaque vili,
exploratum est eum divinam tantum adhibuisse po-
tentiam ; quam ostendit primo quidem dum una
vocula eos invitavit asseclasque suos fecit, deinde
spondens captares piscatoresque hominum a se
factum iri; nt pro retibus quae nunc tenebant,
sumentes ab eo litterarum omnium legalium ac
propheticarum , necnon divinae ipsius doctrinae
sagenam, in humanm vita: mare iactarent, quot-
quot occurrerent irretirent, genere omni rationa-
lium piscium retia sua rationalia complentes.
Atque haec ex vi vocis tantum audita, verba
erant et sonitus, praetereaque nihil. Sed enim
divinae virtutis emcientia haud multo post rata ex-
hibuit ; cum haec ipsa verbalia promissa factis
complevit, ita ut brevi tempore universum humani
incolatus orbem, innumeramque multitudinem ca-
ptorum ab his idiotis hominum, Christus adeptus
sit, plenaque Ecclesiis evaserint loca omnia tum
Graecorum tum etiam barbarorum, propter illam
unica: divinae vocis promissionem, qua haud se
discipulos suos docturum, sed reapse piscatcres
hominum elfecturum spopondit. Quamobrem non
praescivit modo vel praedixit rem futuram, sed ef-
fector facinoris tanti apparuit, dixitque verbis, et
opere exsecutus est; idque fore, symbolo portendit
ο atque imagine, simulque ipsa efficacia complevit.
Namque hos discipulos, qui antea veritatis lumine
carebant, et per noctein divina notitia carentem
laboraverant, neminemque ad salutem lucrari po-
tuerant, ipse lumine suo illustrans, et in diurna
luce constituens, jubet non propria peritia, sed
ipsius verbo conlisos, retitrin pelagus jacere. lli vero
tantam collegerunt pisrinm multitudinem, utet
piscatoria instrumenta rumperentur, et ipsae navi-
ειιιιε demergi pondere periclitarentur.
Quia vero talia imperata, Petrum in stuporem
metumque non modicum abduxerant ; Haud hac,
inquit ei Servator, magnopere te commoveant:
ludicra enim haec sunt adhuc, et futurarum rerum
imagines : pisces quidem muti, et irrationales‘;

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.