PG 25, col. 79

dictum est, nullum rursus ordo in mundo servari
posset, sed confusa et perturbata omnia forent.
Nam nec navis a multis gubernata recto cursu ferri
potest, nisi ejus clavum unus gubernator tenuerit ;
nec lyra a multis pulsata perlectum concentum clli-
ciet, nisi musicus unus eam percusserit. Quare cum
una sit creata natura, et mundus unus ac unus illius
ordo : unum quoque ejus rectorem et opificem Do-
minum esse intelligendum est. Siquidem ea etiam
de causa ipse opifex universum mundum unum
. fecit, ut ne multis constructis multi quoque opifices
putarentur, sed ut opere uno exsistente, unus quo-
que ejus auctor esse crederetur. Nec tamen quia
unus est efi'ector, unus qucque est mundus. Nam
alios etiam mundos Deus fabricari poterat. Sed quia
unus est mundus qui creatus est, ejus quoque {fa-
hricatorem unum esse credere necesse est.
40.Verum quisnam tandem ille est? ld enim in pri-
mis declarare etdicere opera: pretium fuerit, ne quis
hujus ignoratione seductus, alium esse suspicetur,
et in eamdem denuo impietatem, quam supra περι-οι
hendimus, delabatur. Arbitror autem neminem hac
de re jam ambigere. Etenim si quos poeta: deos esse
dicunt, non esse deos nostra oratione probavimus,
ostendimusque illos errare qui rem creatam deum
faciunt, et universim gentium idololatriam, summam
impietatem esse convicimus : diis illis sublatis, ne-
cesse est omnino apud nos tantum piam esse reli-
gionem, illumque quem colimus et praedicamus,
solum verum Deum esse, qui idem et rerum creata-
rum dominus et totius naturae opifex sit. Quis ergo
alius ille fuerit quam sanctissimus et rebus omni-
bus creatis longe excellentior Christi Pater, qui
tanquam optimus gubernator propria sapientia et
proprio Verbo, Domino nostro et servatore Christo.
omnia ubique salutariter gubernat, dispensat et
facit, prout rectum esse viderit? Rectum est autem
illa esse ut facta sunt et fieri conspicimus. quoniam
id ita ipse vult, quod sane nemo negaveritsNam si
rerum creatarum motus absque ratione fieret, te.
mereque mundus volveretur, jure merito nulla fides
dictis esset adhibenda. Sed si ratione, sapientia et
scientia conditus atque omni ornatu instructus est,
necesse est hujus auctorem et exornatorem non
alium esse quam Verbum seu Rationem Dei. Ratio-
ξι) ἓςειιετεν. ἀδιαφόροις-
5_8) Gohler. et Felckm._l anon._ iternm_ad-_
dunt καὶ ἀνομοίους ἑαυτῷ. iidem paulo post ἑ,πεί
ιλτοήέπειδή.
Ηῗὸῗὶῗεέἒὲιιοτ. hic addit εἶναι. lbid., post δημιουρ-
γόν. Seauer. Gnhler. ρι Fpli-lrm. I nnnn, addunt
τόν, Seguer. Gobler. et Feb-km. Ι anon. addunt
Κύριον, alii vero cum editione Commel. omiltunt.
Affliquu‘deest in Seguer. Ibid. Felckm. 3 anon.,
οὗτος ό τοιοῦτος. ⁷
1ἰ5(6ἐί)ύὲιῖξξνὸεειιθτ. At Basi!., τούτου Alii cum edi-
ts, τουτων.
(62) Καί deest in Fe .km. 3 anon.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.